[IDEM libro quarto epistularum. ] §50.16.115.prQuaestio est, fundus a possessione uel agro uel praedio quid distet.
[同上,《书信集》第四卷] 问题在于,“土地”与“占有”、“田地”或“不动产”有什么区别。
'fundus' est omne, quidquid solo tenetur.
“土地”是指依附于土地的一切东西。
'ager' est, si species fundi ad usum hominis comparatur.
“田地”是指土地的一种具体形态被用于人类的使用。
'possessio' ab agro iuris proprietate distat: quidquid enim adprehendimus, cuius proprietas ad nos non pertinet aut nec potest pertinere, hoc possessionem appellamus: possessio ergo usus, ager proprietas loci est.
“占有”与“田地”的区别在于法律上的所有权:因为凡是我们所占领的、其所有权不属于我们或甚至不可能属于我们的东西,我们称之为“占有”。 因此,占有是使用,而田地则是该地点的所有权。
'praedium' utriusque supra scriptae generale nomen est: nam et ager et possessio huius appellationis species sunt.
“不动产”是上述两者的通用名称:因为“田地”和“占有”都是这个称呼下的具体类别。