[IDEM libro tertio de censibus. ] §50.15.4.prForma censuali cauetur, ut agri sic in censum referantur. nomen fundi cuiusque: et in qua ciuitate et in quo pago sit: et quos duos uicinos proximos habeat.
[同一作者,著《关于财产税调查》第三卷] 在财产调查的格式中规定,土地须按如下方式申报于财产调查中:每处地产的名称;其位于哪个城市及哪个村庄;以及它有哪些最邻近的两个邻地。
et aruum, quod in decem annos proximos satum erit, quot iugerum sit: uinea quot uites habeat: oliuae quot iugerum et quot arbores habeant: pratum, quod intra decem annos proximos sectum erit, quot iugerum: pascua quot iugerum esse uideantur: item siluae caeduae.
此外,在最近十年内曾播种的耕地,其面积为多少育格;葡萄园有多少株葡萄树;橄榄林有多少育格及多少株树;在最近十年内曾收割的草地,其面积为多少育格;牧场被认为是多少育格;同样,薪炭林亦同。
omnia ipse qui defert aestimet.
申报人本人应当对所有这些进行评估。
§50.15.4.1Illam aequitatem debet admittere censitor, ut officio eius congruat releuari eum, qui in publicis tabulis delato modo frui certis ex causis non possit.
财产调查官应当承认以下公平原则,即减轻因特定原因而无法按照公共账簿所申报的方式享有收益之人的负担,是与其职责相符的。
quare et si agri portio chasmate perierit, debebit per censitorem releuari.
因此,即使土地的一部分因地陷而毁灭,也应当由财产调查官予以减轻。
si uites mortuae sint uel arbores aruerint, iniquum eum numerum inseri censui: quod si exciderit arbores uel uites, nihilo minus eum numerum profiteri iubetur, qui fuit census tempore, nisi causam excidendi censitori probauerit.
如果葡萄树死亡或树木枯萎,将该数目载入财产调查是不公正的;但如果是他砍伐了树木或葡萄树,除非他向财产调查官证明了砍伐的原因,否则他仍被命令申报财产调查时的数目。
§50.15.4.2Is uero, qui agrum in alia ciuitate habet, in ea ciuitate profiteri debet, in qua ager est: agri enim tributum in eam ciuitatem debet leuare, in cuius territorio possidetur.
然而,在另一个城市拥有土地的人,应当在土地所在的那个城市进行申报:因为土地税应当缴纳给占有该土地之领地所在的城市。
§50.15.4.3Quamquam in quibusdam beneficia personis data immunitatis cum persona extinguantur, tamen cum generaliter locis aut cum ciuitatibus immunitas sic data uidetur, ut ad posteros transmittatur.
虽然在某些情况下给予个人的免税特权随个人而消亡,但在普遍给予地方或城市免税权时,则被视为是以能传递给后代的方式给予的。
§50.15.4.4Si, cum ego fundum possiderem, professus sim, petitor autem eius non fuerit professus, actionem illi manere placet.
如果在我占有土地时进行了申报,而该土地的请求人并未申报,我们认为他仍保留诉权。
§50.15.4.5In seruis deferendis obseruandum est, ut et nationes eorum et aetates et officia et artificia specialiter deferantur.
在申报奴隶时应当注意,他们的国籍(族群)、年龄、职务和手艺须特别予以申报。
§50.15.4.6Lacus quoque piscatorios et portus in censum dominus debet deferre.
所有者亦须将渔湖和港口申报于财产调查中。
Salinae si §50.15.4.7quae sunt in praediis, et ipsae in censum deferendae sunt.
如果有盐田存在于地产中,其自身亦须申报于财产调查中。
§50.15.4.8Si quis inquilinum uel colonum non fuerit professus, uinculis censualibus tenetur.
若有人未申报房客或佃农,将受到财产税调查的处罚。
§50.15.4.9Quae post censum editum nata aut postea quaesita sint, intra finem operis consummati professionibus edi possunt.
在财产调查公布后出生的或此后取得之物,在工作完成的期限内,可以通过申报予以呈报。
§50.15.4.10Si quis ueniam petierit, ut censum sibi emendare permittatur, deinde post hoc impetratum cognouerit se non debuisse hoc petere, quia res emendationem non desiderabat: nullum ei praeiudicium ex eo quod petiit, ut censum emendaret, fore saepissime rescriptum est.
如果有人请求允许其修改财产调查,在此请求获准后,他又得知由于事物不需要修改,自己本不应该提出该请求:那么他请求修改财产调查的事实绝不应对其产生任何不利影响,这在敕答中已屡次予以明确。