Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §50.13.1.pr-50.13.1.15

特别审理中可行使报酬请求权的职业范围

第 8798 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本章界定了可以通过特别审理程序向属州总督请求报酬的职业范围,包括自由学艺教师、医生、助产士及各类书吏,并详细阐述了倡导人谢礼的法定限额、胜诉酬金约定的有效性以及乳母养育费的请求范围。

[ULPIANUS libro octauo de omnibus tribunalibus. ] §50.13.1.prPraeses prouinciae de mercedibus ius dicere solet, sed praeceptoribus tantum studiorum liberalium.
[乌尔比安,著《论所有法庭》第八卷] 属州总督通常就报酬进行审判,但仅限于自由学艺的教师。
liberalia autem studia accipimus, quae Graeci ἐλευθέρια appellant: rhetores continebuntur, grammatici, geometrae.
而我们所理解的自由学艺,即希腊人所称的“埃勒乌特里亚”:包括修辞学者、文法学者和几何学者。
§50.13.1.1Medicorum quoque eadem causa est quae professorum, nisi quod iustior, cum hi salutis hominum, illi studiorum curam agant: et ideo his quoque extra ordinem ius dici debet.
医生的情形与教授相同,只是其理由更为正当,因为前者负责人的健康,后者负责学问;因此,对于他们也应当通过特别程序进行审判。
§50.13.1.2Sed et obstetricem audiant, quae utique medicinam exhibere uidetur.
而且,他们也应当听取助产士的诉求,因为她显然也提供医疗服务。
§50.13.1.3Medicos fortassis quis accipiet etiam eos, qui alicuius partis corporis uel certi doloris sanitatem pollicentur: ut puta si auricularius, si fistulae uel dentium.
或许人们也会将那些承诺治愈身体某一部分或特定痛苦的人视为医生:例如耳医、治疗瘘管者或牙医。
non tamen si incantauit, si inprecatus est, si, ut uulgari uerbo impostorum utar, si exorcizauit: non sunt ista medicinae genera, tametsi sint, qui hos sibi profuisse cum praedicatione adfirment.
然而,如果他使用咒语、祈祷,或者用骗子的俗称来说,如果他驱魔,则不然:这些并非医疗的门类,尽管有人大声宣称这些人对他们有所帮助。
§50.13.1.4An et philosophi professorum numero sint? et non putem, non quia non religiosa res est, sed quia hoc primum profiteri eos oportet mercennariam operam spernere.
哲学家是否也属于教授之列? 我认为不属于;这并非因为哲学不是一件神圣的事,而是因为他们首先应当宣称自己蔑视雇佣劳动。
§50.13.1.5Proinde ne iuris quidem ciuilis professoribus ius dicent: est quidem res sanctissima ciuilis sapientia, sed quae pretio nummario non sit aestimanda nec dehonestanda, dum in iudicio honor petitur, qui in ingressu sacramenti offerri debuit.
因此,他们甚至不应对市民法的教授进行审判:市民智慧固然是最为神圣的事物,但不应用金钱来估价,也不应在法庭上索要报酬时使其蒙羞,这种报酬本应在入门宣誓时自愿奉献。
quaedam enim tametsi honeste accipiantur, inhoneste tamen petuntur.
因为有些事物虽然可以光荣地接受,但索要却是不光荣的。
§50.13.1.6Ludi quoque litterarii magistris licet non sint professores, tamen usurpatum est, ut his quoque ius dicatur: iam et librariis et notariis et calculatoribus siue tabulariis.
至于初等学校的教师,虽然他们不是教授,但习惯上对他们也进行审判;如今对抄写员、速记员和计算员或簿记员也是如此。
§50.13.1.7Sed ceterarum artium opificibus siue artificibus, quae sunt extra litteras uel notas positae, nequaquam extra ordinem ius dicere praeses debebit.
但是,对于其他与文字或符号无关的技艺的工匠或艺术家,总督决不应当通过特别程序进行审判。
§50.13.1.8Sed et si comites salarium petant, idem iuris est, quod in professoribus placet.
同样,如果随从人员请求薪金,其法律规定与适用于教授的规定相同。
§50.13.1.9Sed et aduersus ipsos omnes cognoscere praeses debet, quia ut aduersus aduocatos adeantur, diui fratres rescripserunt.
但是,总督也应当审理针对他们所有人的反向诉求,因为神君兄弟曾敕答,可以像起诉倡导人(律师)一样起诉他们。
§50.13.1.10In honorariis aduocatorum ita uersari iudex debet, ut pro modo litis proque aduocati facundia et fori consuetudine et iudicii, in quo erat acturus, aestimationem adhibeat, dummodo licitum honorarium quantitas non egrediatur: ita enim rescripto imperatoris nostri et patris eius continetur.
在处理倡导人的谢礼时,法官应当根据诉讼的规模、倡导人的口才、法庭的惯例以及他所要执业的法院的评估来进行权衡,只要谢礼的数额不超过法定的限度:因为我们皇帝及其父亲的敕答中就是这样规定的。
uerba rescripti ita se habent: 'Si Iulius Maternus, quem patronum causae tuae esse uoluisti, fidem susceptam exhibere paratus est, eam dumtaxat pecuniam, quae modum legitimum egressa est, repetere debes'.
敕答的字句如下:“如果你希望作为你诉讼保护人的尤利乌斯·马特尔努斯准备好表现出他所承担的忠实,你应当仅追索超出法定限度的金钱。
§50.13.1.11Aduocatos accipere debemus omnes omnino, qui causis agendis quoquo studio operantur: non tamen qui pro tractatu, non adfuturi causis, accipere quid solent, aduocatorum numero erunt.
” 我们应当将所有无论以何种热忱致力于代理诉讼的人都视为倡导人;然而,那些仅因提供咨询而通常接受某种报酬,却不准备在诉讼中出庭的人,不属于倡导人之列。
§50.13.1.12Si cui cautum est honorarium uel si quis de lite pactus est, uideamus, an petere possit.
如果有人被许诺了谢礼,或者有人就诉讼达成了协议,让我们看看他是否可以起诉。
et quidem de pactis ita est rescriptum ab imperatore nostro et diuo patre eius: 'Litis causa malo more pecuniam tibi promissam ipse quoque profiteris.
事实上,关于协议,我们的皇帝和他神圣的父亲曾有如下敕答:“你自己也承认,由于诉讼的原因,基于不良习俗,有人向你许诺了金钱。
sed hoc ita ius est, si suspensa lite societatem futuri emolumenti cautio pollicetur.
但只有在诉讼悬而未决期间,该约定许诺了未来收益的分享时,这才成为法律(从而违法)。
si uero post causam actam cauta est honoraria summa, peti poterit usque ad probabilem quantitatem, etsi nomine palmarii cautum sit: sic tamen, ut computetur id quod datum est cum eo quod debetur neutrumque compositum licitam quantitatem excedat'.
然而,如果是在诉讼结束后约定的谢礼数额,则可以在合理的限度内进行索要,即使是以胜诉酬金的名义约定的;但必须将已给付的部分与所欠的部分合并计算,两者之和不得超过法定的限度。
Licita autem quantitas intellegitur pro singulis causis usque ad centum aureos.
”而法定的数额,在个别诉讼中理解为最多可达一百个奥里斯金币。
§50.13.1.13Diuus Seuerus ab heredibus aduocati mortuo eo prohibuit mercedem repeti, quia per ipsum non steterat, quo minus causam ageret.
神君塞维鲁在倡导人去世时,禁止向其继承人追索报酬,因为未能代理诉讼并非由于他自身的原因。
§50.13.1.14Ad nutricia quoque officium praesidis uel praetoris deuenit: namque nutrices ob alimoniam infantium apud praesides quod sibi debetur petunt.
养育费也属于总督或裁判官的管辖范围:因为乳母们为了婴儿的抚养,在总督面前请求给付应得之物。
sed nutricia eo usque producemus, quoad infantes uberibus aluntur: ceterum post haec cessant partes praetoris uel praesidis.
但我们对养育费的限定,仅至婴儿以母乳喂养为止;此后,裁判官或总督的职责便终止了。
H §50.13.1.15aec omnia si apud praesides petantur, uideamus an de mutuis petitionibus possunt praesides cognoscere.
如果所有这些请求都是在总督面前提出的,让我们看看总督是否可以审理相互的请求。
et putem debere admitti.
我认为应当予以准许。

词汇与语法注释

  1. §50.13.1.1hi... illi — 指示代词的对比用法。近指的 `hi` 指代距离较近的名词 `medicorum`(医生),而远指的 `illi` 则指代在其前方的 `professorum`(教授)。
  2. §50.13.1.12sed hoc ita ius est, si — 引导限制性条件从句的句式。`ita... si` 意为“只有在……的情况下,这才是法律(或才有效)”,限制了诉讼进行期间关于分享未来利益的约定被视为违法的条件。
  3. §50.13.1.13per ipsum non steterat, quo minus — 无人称表达 `per aliquem stat quominus`(“因为某人的原因而未能……”)的过去完成时。与否定词 `non` 结合,表示未能代理诉讼并非由于倡导人自身的原因。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §50.13.1.pr-50.13.1.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:50.13.1.pr-50.13.1.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。