[MODESTINUS libro quarto differentiarum. ] §50.12.9.prEx pollicitatione, quam quis ob honorem apud rem publicam fecit, ipsum quidem omnimodo in solidum teneri: heredem uero eius ob honorem quidem facta promissione in solidum, ob id uero, quod opus promissum coeptum est, si bona liberalitati soluendo non fuerint, extraneum heredem in quintam partem patrimonii defuncti, liberos in decimam teneri diui Seuerus et Antoninus rescripserunt.
[莫德斯蒂努斯,著《异同论》第四卷] 神圣的塞维鲁和安东尼努斯在敕答中写道:因某人为获得名誉(公职)而对城邦所作的允诺,允诺者本人确实在任何情况下都承担全部责任;但他的继承人,若允诺是为获得名誉而作,则承担全部责任,但若是因为承诺的工程已经动工,且在遗产不足以偿付该慷慨捐赠的情况下,外来继承人仅在死者财产的五分之一范围内承担责任,子女则在十分之一范围内承担责任。
sed et ipsum donatorem pauperem factum ex promissione operis coepti quintam partem patrimonii sui debere diuus Pius constituit.
而且,神圣的皮乌斯规定,即使赠与者本人变得贫困,因已动工工程的允诺,他也仅以其自身财产的五分之一为限承担债务。