[ULPIANUS libro tertio de officio consulis. ] §50.12.8.prDe pollicitationibus in ciuitatem factis iudicum cognitionem esse diui fratres Flauio Celso in haec uerba rescripserunt: 'Probe faciet Statius Rufinus, si opus proscaeni, quod se Gabinis exstructurum promisit, quod tandem adgressus fuerat, perficiat.
[乌尔比安,著《论执政官的职责》第三卷] 神圣的兄弟皇帝在给弗拉维乌斯·凯尔苏斯的敕答中,以下列文字写道,关于对城邦所作允诺的审理属于裁判官的管辖: “若斯塔提乌斯·鲁菲努斯能够完工他曾允诺为加比人建造、且终已着手进行的舞台前部工程,他将是做了一件得当的事。
nam etsi aduersa fortuna usus in triennio a praefecto urbis relegatus esset, tamen gratiam muneris, quod sponte optulit, minuere non debet, cum et absens per amicum perficere opus istud possit.
因为即使他遭遇逆境而被城市长官处以三年期的逐出,他也不应削减他自愿提供的这项赠与的好意,因为即使不在场,他也可以通过朋友来完成该工程。
quod si detrectat, actores constituti, qui legitime pro ciuitate agere possint, nomine publico adire aduersus eum iudices poterunt: qui cum primum potuerint, priusquam in exilium proficiscatur, cognoscent et, si opus perfici ab eo debere constituerint, oboedire eum rei publicae ob hanc causam iubebunt, aut prohibebunt distrahi fundum, quem in territorio Gabiniorum habet'.
但如果他拒绝,为城邦选定、得依法代表城邦诉讼的代理人,将能够以公共名义向裁判官提起针对他的诉讼:裁判官们将在尽早的时间内,且在他出发服刑前,进行审理;如果他们认定工程应当由他完成,将以此理由命令他服从公社,或者禁止变卖他在加比人领地内所拥有的土地。 ”