[CALLISTRATUS libro secundo de cognitionibus. ] §50.10.7.prPecuniam, quae in opera noua legata est, potius in tutelam eorum operum quae sunt conuertendam, quam ad inchoandum opus erogandam diuus Pius rescripsit: scilicet si satis operum ciuitas habeat et non facile ad reficienda ea pecunia inueniatur.
[卡利斯特拉图斯,在其《特别审理》第二卷中] 神君庇护敕答:为新工程遗赠的资金,应当更倾向于用于维护那些已有的工程,而不是用于支出启动新工程;当然,这是指在该城市已拥有足够工程且不易找到资金用于修复它们的情况下。
§50.10.7.1Si quis opus ab alio factum adornare marmoribus uel alio quo modo ex uoluntate populi facturum se pollicitus sit, nominis proprii titulo scribendo: manentibus priorum titulis, qui ea opera fecissent, id fieri debere senatus censuit.
如果有人根据民众的意愿,承诺用大理石或其他方式装饰他人已建成的工程,并以此要求刻上其个人姓名的铭文:元老院决议,在保留原先建造该工程者的铭文的前提下,这应当被允许。
quod si priuati in opera, quae publica pecunia fiant, aliquam de suo adiecerint summam, ita titulo inscriptionis uti eos debere isdem mandatis cauetur, ut quantam summam contulerint in id opus, inscribant.
但是,如果私人在用公款进行的工程中,从自己的财产中追加了部分资金,那么在相同的训令中规定,他们应当以如下方式使用铭文:即他们必须刻上自己为该工程捐献了多少金额。