[ULPIANUS libro singulari de officio curatoris rei publicae. ] §50.10.5.prSi legatum uel fideicommissum fuerit ad opus relictum, usurae quae et quando incipiant deberi, rescripto diui Pii ita continetur. 'Si quidem dies non sit ab his, qui statuas uel imagines ponendas legauerunt, praefinitus, a praeside prouinciae tempus statuendum est: et nisi posuerint heredes, usuras leuiores intra sex menses, si minus, semisses usuras rei publicae pendant.
[乌尔比安,在其独卷本《关于市政财务监督官的职责》中] 如果遗赠或信托遗赠是为公共工程而留下的,关于何种利息以及何时开始债务化,神君庇护的敕答中如此规定:“如果那些遗赠建立雕像或肖像的人未曾预先指明期限,则应当由行省总督来确定一个期限;且若继承人未予以建立,在六个月内应向市政交付较轻的利息,若否则支付六厘利息。
si uero dies datus est, pecuniam deponant intra diem, si aut non inuenire se statuas dixerint aut loco controuersiam fecerint: semisses protinus pendant'.
但如果已经给出了期限,他们应当在期限内寄托该款项。 如果他们声称找不到雕像或对地点提出争议,他们应当立即支付六厘利息。
§50.10.5.1Fines publicos a priuatis detineri non oportet.
” 公有土地不应被私人占有。
curabit igitur praeses prouinciae, si qui publici sunt, a priuatis separare et publicos potius reditus augere: si qua loca publica uel aedificia in usus priuatorum inuenerit, aestimare, utrumne uindicanda in publicum sint an uectigal eis satius sit imponi, et id, quod utilius rei publicae intellexerit, sequi.
因此,行省总督应当注意将任何属于公有的土地与私人分离开来,并尽可能增加公共财政收入;如果他发现任何公共场所或建筑物被私人使用,应当评估是应当将其收归公有,还是对其征收租金更为适宜,并遵循他认为对市政更有利的选择。