[IDEM libro tertio opinionum. ] §50.10.2.prQui liberalitate, non necessitate debiti, reditus suos interim ad opera finienda concessit, munificentiae suae fructum de inscriptione nominis sui operibus, si qua fecerit, capere per inuidiam non prohibetur.
[同上,在《意见书》第三卷] 凡是出于慷慨而非债务上的必要,暂时让渡自己的收入以完成工程的人,如果他确实完成了某些工程,则不因嫉妒而被禁止通过在工程上刻写自己的名字来收获其慷慨行为的果实。
§50.10.2.1Curatores operum cum redemptoribus negotium habent, res publica autem cum his, quos efficiendo operi praestituit.
工程监督官与承包商发生业务往来,而公共团体则与那些它为了完成工程而指派的人发生业务往来。
quatenus ergo et quis et cui obstrictus est, aestimatio praesidis prouinciae est.
因此,谁在何种程度上以及对谁承担义务,由属州总督进行评估。
§50.10.2.2Ne eius nomine, cuius liberalitate opus exstructum est, eraso aliorum nomina inscribantur et propterea reuocentur similes ciuium in patrias liberalitates, praeses prouinciae auctoritatem suam interponat.
为了防止由于擦除那因其慷慨而建成工程之人的名字,而刻上其他人的名字,并因此使市民对祖国的类似慷慨之举受挫,属州总督应当行使其权力。