Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §50.1.17.pr-50.1.17.15

关于市民义务与地方官职承担的各项规定

第 8660 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本部分展示了帕比尼安关于市民义务和担任地方官职的多种法律解答,探讨了释放自由人的免责限制、针对子嗣诉求的先后顺序、基于出自地与住所的管辖权以及保证人的责任范围等问题。

[PAPINIANUS libro primo responsorum. ] §50.1.17.prLibertus propter patronum a ciuilibus muneribus non excusatur, nec ad rem pertinet, an operas patrono uel ministerium capto luminibus exhibeat.
[帕比尼安,《解答录》第一卷] 释放自由人不能因赞助人而免除市民义务,且不论他是向赞助人提供劳役,还是向失明的赞助人提供侍奉,都与此无关。
§50.1.17.1Liberti uero senatorum, qui negotia patronorum gerunt, a tutela decreto patrum excusantur.
但管理赞助人事务的元老院议员的释放自由人,根据元老院决议免除监护义务。
§50.1.17.2Filium pater decurionem esse uoluit: ante filium ex persona sua res publica debet conuenire quam patrem ex persona filii.
如果父亲希望儿子成为地方参事会员,那么在依据儿子之名义向父亲索赔之前,市民共同体应当先依据儿子自身的名义向其提出诉求。
nec ad rem pertinebit, an filius castrense peculium tantum possideat, cum ante militasset uel postea.
儿子是否仅拥有军营特有财产,以及他是在此之前还是在此之后服兵役,均与此无关。
§50.1.17.3Praescriptio temporum, quae in honoribus repetundis uel aliis suscipiendis data est, apud eosdem seruatur, non apud alios.
在重新谋求官职或承担其他职务时所给予的时间限制抗辩,在同一批人中予以遵守,而非在其他人中遵守。
§50.1.17.4Sed eodem tempore non sunt honores in duabus ciuitatibus ab eodem gerendi: cum simul igitur utrubique deferuntur, potior est originis causa.
但同一人不得在同一时间内在两个市民共同体中担任官职;因此,当两地同时向其授予官职时,出自地的原因更为优先。
§50.1.17.5Sola ratio possessionis ciuilibus possessori muneribus iniungendis citra priuilegium specialiter ciuitati datum idonea non est.
除非市民共同体获得了特别授予的特权,否则单纯的占有理由不足以对占有者课以市民义务。
§50.1.17.6Postliminio regressi patriae muneribus obtemperare coguntur, quamuis in alienae ciuitatis finibus consistant.
通过恢复权利法归来的人,即使他们居住在其他市民共同体的领土内,也被强迫服从祖国的义务。
§50.1.17.7Exigendi tributi munus inter sordida munera non habetur et ideo decurionibus quoque mandatur.
征税的职责不被视为卑贱的义务,因此也委派给地方参事会员。
§50.1.17.8Ex causa fideicommissi manumissus in muneribus ciuilibus manumissoris originem sequitur, non eius qui libertatem reliquit.
根据信托遗赠获得释放的人,在市民义务方面,遵循释放者的出自地,而非遗赠自由之人的出自地。
§50.1.17.9In adoptiua familia susceptum exemplo dati muneribus ciuilibus apud originem aui quoque naturalis respondere diuo Pio placuit, quamuis in isto fraudis nec suspicio quidem interueniret.
神君庇护决定,被收养家庭接纳的人,仿照被送养人的先例,在市民义务方面也必须在其亲生祖父的出自地履行责任,即使在其身上甚至没有任何欺诈的嫌疑。
§50.1.17.10Error eius, qui se municipem aut colonum existimans munera ciuilia suscepturum promisit, defensionem iuris non excludit.
误以为自己是自治市或殖民市市民而承诺承担市民义务之人的错误,并不排除法律上的抗辩。
§50.1.17.11Patris domicilium filium aliorum incolam ciuilibus muneribus alienae ciuitatis non adstringit, cum in patris quoque persona domicilii ratio temporaria sit.
父亲的住所并不使作为他处居民的儿子受限于外国市民共同体的市民义务,因为即使在父亲自身,住所的关系也是暂时的。
§50.1.17.12In quaestionibus nominatos capitalium criminum ad nouos honores ante causam finitam admitti non oportet: ceterum pristinam interim dignitatem retinent.
在针对重罪的审讯中被指名的人,在案件结束前不应被准许担任新的官职;但在此期间他们仍保留原有的尊严。
§50.1.17.13Sola domus possessio, quae in aliena ciuitate comparatur, domicilium non facit.
在其他市民共同体中所取得的房屋的单纯占有,不构成住所。
§50.1.17.14Nominati successoris periculum fideiussorem nominantis non tenet.
被指名继承人的风险不约束指名者的保证人。
§50.1.17.15Fideiussores, qui saluam rem publicam fore responderunt, et qui magistratus suo periculo nominant poenalibus actionibus non adstringuntur, in quas inciderunt hi, pro quibus interuenerunt: eos enim damnum rei publicae praestare satis est quod promitti uidetur.
保证公共财产安全而做出答复的保证人,以及自担风险指名政务官的人,不受其为其介入之人所陷入的惩罚性诉讼的约束;因为对他们而言,赔偿公共财产所受的损失即足矣,这被视为是他们所承诺的内容。

词汇与语法注释

  1. §50.1.17.prcapto luminibus — 用作形容词的完成被动分词 `capto` 修饰与格的 `patrono`(给赞助人),而 `luminibus` 是关系(限定)夺格(意为“被夺去视力的”)。它并不是独立夺格。
  2. §50.1.17.2ante ... quam — 连词 `antequam` 被拆分(双切),将 `res publica debet conuenire filium...` 与 `...quam patrem...` 进行比较。此处 `conuenire` 支配宾格,意为“诉求、起诉(履行债务等)”。
  3. §50.1.17.9exemplo dati — 完成被动分词 `datus`(被送养的人)的属格单数名词化形式 `dati`,在此作为属格修饰起介词作用的夺格 `exemplo`(仿照……的先例)。
  4. §50.1.17.15saluam rem publicam fore — 作为动词 `responderunt`(保证、誓约)宾语的“对格加不定式”(AcI)结构。`fore` 是将来不定式 `futurum esse` 的缩写,其中 `rem publicam`(公共财产)为主语对格,`saluam` 为宾语补足语(述语对格)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §50.1.17.pr-50.1.17.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:50.1.17.pr-50.1.17.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。