[PAPINIANUS libro sexto quaestionum.
[帕皮尼安斯,见其《疑义集》第六卷。
] §5.4.10.prCum heredis ex parte instituti filius, qui patrem suum ignorabat uiuo testatore decessisse, partem hereditatis nomine patris ut absentis administrauerit et pecunias distractis rebus acceperit, hereditas ab eo peti non potest, quia neque pro herede neque pro possessore pretia possidet, sed ut filius patris negotium curauit.
] 当被指定为部分份额继承人之人的儿子——他不知道其父亲在遗嘱人活着时已经去世——以其作为缺席者的父亲的名义管理了一部分遗产,并在变卖财产后收受了金钱,此时不能向他请求该遗产,因为他既不是作为继承人也不是作为占有者占有变卖的价金,而是作为儿子处理了父亲的事务。
negotiorum autem gestorum actio ceteris coheredibus, ad quos portio defuncti pertinet, dabitur.
然而,无因管理诉权应当给予死者份额所归属的其他共同继承人。
illud enim utique non est metuendum, ne etiam patris, a quo forte exheredatus est, teneatur heredibus, quasi negotia hereditaria gesserit, cum id quod administrauit non fuerit paternae hereditatis.
因为绝不需要担心,他还会向可能将其剥夺继承权的父亲的继承人们承担责任,好似他处理了父亲的遗产事务一般,因为他所管理的财产并不属于其父亲的遗产。
nam etsi negotiorum gestorum actio sit ei, cuius nomine perceptum est: ei cuius nomine perceptum est perceptum alieno nomine restitui aequum est.
因为,虽然无因管理诉权属于其名义下受领财产之人,但以他人名义受领的财产应当返还给以其名义受领的人,这是公平的。
sed in proposito neque patris negotia fuerunt, qui esse desierat, neque paternae successionis, quae fuerunt alterius hereditatis.
但在本设想中,这些既不是已经不复存在的父亲的事务,也不是父亲继承的事务,因为这些事务是属于另一笔遗产的。
quod si filius iste patri suo heres extitit et mouet controuersiam, quod pater eius, postquam heres extitit, mortem obierit, ille tractatus incurrit, an ipse sibi causam possessionis mutare uideatur.
但是,如果这个儿子成了他父亲的继承人,并引起争议,声称其父亲是在成为继承人之后才去世的,那么就会引起探讨,即他是否被视为为自己改变了占有的原因。
quoniam tamen qui negotia hereditaria gessit et debitor esse coepit, postea faciens controuersiam hereditatis ut iuris possessor conuenitur, idem etiam in hoc filio respondendum erit.
然而,既然一个处理了遗产事务并开始成为债务人的人,在此后对遗产产生争议时,是作为权利的占有者被起诉的,因此对于这个儿子也应当做出同样的答复。