[GAIUS libro sexto ad edictum prouinciale. ] §5.3.39.prUtiles autem necessariaeque sunt ueluti quae fiunt reficiendorum aedificiorum gratia: aut in nouelleta: aut cum seruorum gratia litis aestimatio soluitur, cum id utilius sit quam ipsos dedi: denique alias complures eiusdem generis esse impensas manifestum est.
[盖尤斯著《地方告示评注》第六卷] 而有益费用和必要费用,例如为了修复建筑物而进行的支出,或者在新型葡萄园中的支出,或者由于不进行奴隶的加害引渡而支付诉讼标的额更为有利,从而为了奴隶而支付诉讼估算额的情况。 最后,显然还有许多其他属于同种类的支出。
§5.3.39.1Uideamus tamen, ne et ad picturarum quoque et marmorum et ceterarum uoluptariarum rerum impensas aeque proficiat nobis doli exceptio, si modo bonae fidei possessores simus: nam praedoni probe dicetur non debuisse in alienam rem superuacuas impensas facere: ut tamen potestas ei fieret tollendorum eorum, quae sine detrimento ipsius rei tolli possint.
然而,让我们看看,如果我们是善意占有者,欺诈抗辩是否也同样可以对绘画、大理石以及其他奢侈物的费用给予我们帮助。 因为对于强夺者,人们可以正当地说他本不应该在他人之物上进行无谓的支出;但是,对于那些在不损害原物的情况下可以拆除之物,应当赋予他拆除这些物品的权利。