Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §5.3.40.pr-5.3.40.3

争点整理后继承财产返还与灭失风险及善恶意的区分

第 1038 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

论述了根据哈德良演说在争点整理后归还继承财产义务的严苛性,并分析了善意与恶意占有者在灭失风险、孳息归属、已获诉权、未发生损害的保证以及加害诉讼处理上的区别。

[PAULUS libro uicesimo ad edictum. ] §5.3.40.prIllud quoque quod in oratione diui Hadriani est, ut post acceptum iudicium id actori praestetur, quod habiturus esset, si eo tempore quo petit restituta esset hereditas, interdum durum est.
[保罗著《告示评注》第二十卷] 神君哈德良演说中的下述规定,即在接受审判后,原告应当获得他在起诉之时若继承财产已被归还所本应拥有的东西,这有时是严苛的。
quid enim, si post litem contestatam mancipia aut iumenta aut pecora deperierint? damnari debebit secundum uerba orationis, quia potuit petitor restituta hereditate distraxisse ea.
因为,如果发生争点整理后,奴隶、役畜或牲畜死亡了,该怎么办? 按照演说的文句,(被告)将必须被判处败诉,因为如果继承财产已予归还,原告本可以将其出卖。
et hoc iustum esse in specialibus petitionibus Proculo placet: Cassius contra sensit.
普罗库鲁斯认为,这在特定请求中是公正的;而卡西乌斯则持相反意见。
in praedonis persona Proculus recte existimat, in bonae fidei possessoribus Cassius.
就强盗的身份而言,普罗库鲁斯的看法是正确的;就善意占有者而言,卡西乌斯的看法是正确的。
nec enim debet possessor aut mortalitatem praestare, aut propter metum huius periculi temere indefensum ius suum relinquere.
因为占有者既不应当对自然死亡承担责任,也不应当由于对这种危险的恐惧而草率地放弃自己不设防的权利。
§5.3.40.1Praedo fructus suos non facit, sed augent hereditatem: ideoque eorum quoque fructus praestabit.
强盗不取得孳息的所有权,相反,它们增加了继承财产;因此,他还要提供这些孳息的孳息。
in bonae fidei autem possessore hi tantum ueniunt in restitutione quasi augmenta hereditatis, per quos locupletior factus est.
然而,在善意占有者的情况下,只有那些使他变得更加富裕的孳息,才作为继承财产的类似增值部分进入归还范围。
§5.3.40.2Actiones si quas possessor nanctus est, euicta hereditate restituere debet, ueluti si interdictum unde ui, aut quod precario concessit.
如果占有者获得了任何诉权,在继承财产被追夺时,他必须予以返还,例如“因暴力”占有收回禁令,或者因他准予的“准予占有”而产生的诉权。
contra quoque si possessor cauerit damni infecti, cauendum est possessori.
相反,如果占有者已就未发生之损害提供了保证,也必须向占有者提供保证。
§5.3.40.3Ad officium iudicis pertinebunt et noxales actiones, ut, si paratus sit possessor noxae dedere seruum qui damnum dederit in re hereditaria uel furtum fecerit, absoluatur, sicut fit in interdicto quod ui aut clam.
加害诉讼也属于裁判官的职责范围,因此,如果占有者准备将对继承财产造成损害或犯有盗窃罪的奴隶进行加害交出,他即可免责,正如在“因暴力或隐秘”禁令中所做的那样。

词汇与语法注释

  1. §5.3.40.prut post acceptum iudicium id actori praestetur, quod habiturus esset, si eo tempore quo petit restituta esset hereditas — “ut”从句是同位语从句,具体解释句首的指示代词“illud”。“acceptum iudicium”指接受审判(争点整理)。“habiturus esset”(虚拟式未完成活性)和“restituta esset”(虚拟式过去完成被动性)构成了一个与过去事实相反的虚拟条件句。
  2. §5.3.40.prpotuit petitor restituta hereditate distraxisse — 完成式不定式“distraxisse”(源自“distrahere”,意为出卖)与直陈式完成式的“potuit”连用,表示过去本可以做到但实际上未做到的事(“本可以出卖”)。“restituta hereditate”是夺格绝对结构,表示条件(“如果继承财产已被归还”)。
  3. §5.3.40.1eorum quoque fructus — 属格代名词“eorum”指代前文的“fructus”(孳息),该短语整体意为“那些孳息的孳息”(即二次孳息,或由孳息产生的收益)。
  4. §5.3.40.2cauendum est possessori — 被动动形容词(动能式)结构。这里的与格“possessori”不应解释为施动者与格(“占有者必须提供保证”),而应解释为利益与格(“必须向占有者提供保证”),指的是对方(原告)向占有者提供担保的义务。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §5.3.40.pr-5.3.40.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:5.3.40.pr-5.3.40.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。