[PAULUS libro uicesimo ad edictum. ] §5.3.38.prPlane in ceteris necessariis et utilibus impensis posse separari, ut bonae fidei quidem possessores has quoque imputent, praedo autem de se queri debeat, qui sciens in rem alienam impendit.
[保罗著《告示评注》第二十卷] 显然,在其他必要费用和有益费用方面可以做出区别,即:善意占有者也可以将这些费用计入,而明知是他人之物而进行支出的强夺者则应当自责。
sed benignius est in huius quoque persona haberi rationem impensarum (non enim debet petitor ex aliena iactura lucrum facere) et id ipsum officio iudicis continebitur: nam nec exceptio doli mali desideratur.
但更为仁慈的做法是,在后者的情形中也应当考虑费用(因为原告不应当从他人的损失中获利),而这一点本身就包含在法官的职权之中:因为甚至不需要提出欺诈抗弁。
plane potest in eo differentia esse, ut bonae fidei quidem possessor omnimodo impensas deducat, licet res non exstet in quam fecit, sicut tutor uel curator consequuntur, praedo autem non aliter, quam si res melior sit.
显然,在这方面可能存在区别,即:善意占有者在任何情况下都可以扣除费用,即使他为其支出费用的物已不存在,正如监护人或保佐人获得补偿那样;而强夺者则只有在物变得更好的情况下才能扣除。