Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §5.3.31.pr-5.3.31.5

占有者清偿债务的扣除与受领款项的返还

第 1029 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段讨论了占有者向继承债权人支付费用时的扣除与抗辩问题,以及占有者将收取的给付返还给真继承人并使债务人免责的义务。

[ULPIANUS libro quinto decimo ad edictum. ] §5.3.31.prSi quid possessor soluit creditoribus, reputabit, quamquam ipso iure non liberauerit petitorem hereditatis: nam quod quis suo nomine soluit, non debitoris, debitorem non liberat.
[乌尔比安,《告示评注》第15卷] 如果占有者向债权人支付了任何款项,他应当予以扣除,尽管在法律上他并未使遗产请求人免责;因为任何人以自己的名义而非债务人的名义所支付的,并不使债务人免责。
et ideo Iulianus libro sexto digestorum scribit ita id imputaturum possessorem, si cauerit se petitorem defensum iri.
因此,尤里安在《学说汇纂》第六卷中写道,只有在占有者担保请求人将获得辩护的情况下,他才得以如此扣除。
sed an et bonae fidei possessor debeat defendendum cauere, uidendum erit, quia in eo quod soluit non uidetur locupletior factus: nisi forte habeat condictionem et hoc nomine uidetur locupletior, quia potest repetere: finge enim eum, dum se heredem putat, soluisse suo nomine.
但是,是否连善意占有者也必须为辩护提供担保,则有待考量,因为在他所支付的份额中,他似乎并未因此致富;除非他或许拥有不当得利返还请求权,并因能够收回该款项而在此名义下被视为致富:因为请设想,他在自以为是继承人期间,以自己的名义进行了支付。
et uidetur mihi Iulianus de solo praedone ut caueat sensisse, non etiam de bonae fidei possessore: condictionem tamen praestare debebit.
在我看来,尤里安的意思是,只有恶意占有者需要提供担保,而非善意占有者也需要;然而,他应当让与该不当得利返还请求权。
sed et petitor si a creditoribus conueniatur, exceptione uti debebit.
此外,如果请求人被债权人起诉,他亦应当使用抗辩。
§5.3.31.1Sed si ipsi aliquid praedoni debebatur, hoc deducere non debebit: maxime si id fuit debitum, quod natura debebatur.
但是,如果恶意占有者自己对遗产享有任何债权,他不得扣除此项:特别是如果该债务仅属于自然债务。
quid tamen si expediebat petitori id debitum esse dissolutum propter poenam uel aliam causam? potest dici ipsum sibi uel soluisse uel debuisse soluere.
然而,如果因违约金或其他原因,该债务消灭对请求人有利,又将如何? 可以说,他要么已向自己支付,要么应当予以支付。
§5.3.31.2Iustus autem possessor dubio procul debebit deducere, quod sibi debetur.
而正当占有者,毫无疑问应当扣除欠付他自己的款项。
§5.3.31.3Sicut autem sumptum quem fecit deducit, ita si facere debuit nec fecit, culpae huius reddat rationem, nisi bonae fidei possessor est: tunc enim, quia quasi suam rem neglexit, nulli querellae subiectus est ante petitam hereditatem: postea uero et ipse praedo est.
正如他扣除其所支出的费用一样,如果他本应当做某事而未做,他必须对该过失承担责任,除非他是善意占有者:因为在那种情况下,由于他如同对待自己的财产一样不予注意,因而在请求遗产之前,他不受任何指责;但在此之后,他本人也成为了恶意占有者。
§5.3.31.4Illud plane praedoni imputari non potest, cur passus est debitores liberari et pauperiores fieri et non eos conuenit, cum actionem non habuerit.
显然不能将如下情况归咎于恶意占有者:为何他容许债务人被免责并变得更为贫困,而未对他们起诉,因为他并没有诉权。
§5.3.31.5Quod autem possessori solutum est an restituere debeat, uideamus: et si bonae fidei possessor fuit siue non, debere restituere placet, et quidem si restituerit, ut Cassius scribit et Iulianus libro sexto, liberari ipso iure debitores.
而关于已向占有者履行的给付,他是否应当予以返还,让我们予以审视:无论他是否为善意占有者,均一致认为应当予以返还,而且,正如卡西乌斯所写以及尤里安在第六卷中所述,如果他予以返还,债务人即在法律上当然免责。

词汇与语法注释

  1. §5.3.31.prse petitorem defensum iri — 此为使用将来被动不定式的“对格加不定式”结构。代词 se 为该不定式的逻辑主语,而 petitorem 则是及物动词 defendere 的直接宾语,意为“他(占有者)自身将担保请求人获得辩护”。
  2. §5.3.31.prde solo praedone ut caueat sensisse — sensisse 是现在完成不定式,其逻辑主语为与主句动词 uidetur 连用的 Iulianus。ut caueat 从句(虚拟式现在时)作为 sensisse(在此意为“判断”或“意图”)的宾语,表示提供担保的义务内容。
  3. §5.3.31.4cur passus est debitores liberari... et non eos conuenit — 由 cur 引导的间接疑问句中的并列结构。此处 conuenit 是动词 conuenire(在此意为“诉讼追及”)的完成时(conuēnit),其主语延续上文,为恶意占有者(praedo)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §5.3.31.pr-5.3.31.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:5.3.31.pr-5.3.31.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。