[ULPIANUS libro quinto decimo ad edictum. ] §5.3.23.prUtrum autem omne pretium restituere debebit bonae fidei possessor an uero ita demum, si factus sit locupletior, uidendum: finge pretium acceptum uel perdidisse uel consumpsisse uel donasse.
[乌尔比安,著《告示评注》第十五卷] 然而,必须考量的是,善意占有者是应当返还全部价金,还是仅在由于该价金而变得更加富裕时才须返还。 试设想,他已经将收到的价金丢失、消费或赠与。
et uerbum quidem peruenisse ambiguum est, solumne hoc contineret, quod prima ratione fuerit, an uero et id quod durat.
事实上,“至”这个词本身就是含糊的,它是仅指最初计算时所存在的数额,还是也包括现存的数额。
et puto sequentem clausulam senatus consulti, etsi haec sit ambigua, ut ita demum competat, si factus sit locupletior.
我认为,即便该条款存在含糊之处,元老院决议的后续条款也应当理解为:仅在占有者变得更加富裕时,该请求权才成立。
§5.3.23.1Proinde si non solum pretium, sed etiam poena tardius pretio soluto peruenerit, poterit dici, quia locupletior in totum factus est, debere uenire, licet de pretio solummodo senatus sit locutus.
因此,如果由于价金支付过晚,不仅价金本身,连同违约金也一并归其所有,那么可以说,由于他整体上变得更加富裕,尽管元老院仅提及价金,该违约金也应当被纳入。