Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §5.3.16.pr-5.3.16.8

继承请求诉讼中债务人与价金占有者的被告资格

第 1012 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安结合朱里亚努斯等法学家的观点,论述了继承请求之诉中被告的适格范围与条件(包括附期限或附条件的债务人、占有价金者、被驱逐的占有者、以及基于信托遗赠返还财产者等)。

[ULPIANUS libro quinto decimo ad edictum. ] §5.3.16.prQuod si in diem sit debitor uel sub condicione, a quo petita est hereditas, non debere eum damnari.
[乌尔比安,著《告示评注》第十五卷] 但是,如果被请求继承之人是附期限或附条件的债务人,则不应判令其承担责任。
rei plane iudicatae tempus spectandum esse secundum Octaueni sententiam, ut apud Pomponium scriptum est, an dies uenerit: quod et in stipulatione condicionali erit dicendum.
根据奥克塔维努斯的观点(如蓬波尼乌斯著作中所载),为了看期限是否届满,显然应该以判决做出之时为准;在附条件的口头答允中,也应作如是观。
si autem non uenerit, cauere officio iudicis debeat de restituendo hoc debito, cum dies uenerit uel condicio extiterit.
但是,如果期限未届满,他必须依裁判官的职权,就当期限届满或条件成就时归还此项债务提供担保。
§5.3.16.1Sed et is qui pretia rerum hereditariarum possidet, item qui a debitore hereditario exegit, petitione hereditatis tenetur.
而且,占有继承财产价金之人,以及同样从继承财产债务人处征收了债务之人,亦须承担继承请求之诉。
§5.3.16.2Unde Iulianus libro sexto digestorum ait ab eo, qui petit hereditatem et litis aestimationem consecutus est, hereditatem peti posse.
因此,朱里亚努斯在《学说汇纂》第六卷中指出,对于提出继承请求并获得了诉讼估价之人,亦可向其请求继承。
§5.3.16.3Non solum autem a debitore defuncti, sed etiam a debitore hereditario peti hereditas potest: denique ab eo, qui negotia hereditaria gessit, et Celso et Iuliano uidetur peti hereditatem posse, sed si heredis negotium gessit, nequaquam: ab heredis enim debitore peti hereditas non potest.
不仅可以向死者的债务人,而且可以向继承财产的债务人请求继承。 总之,凯尔苏斯和朱里亚努斯都认为,可以向管理了继承财产事务之人请求继承;但如果他管理的是继承人的事务,则绝非如此,因为不能向继承人的债务人请求继承。
§5.3.16.4Iulianus scribit, si is, qui pro herede possidebat, ui fuerit deiectus, peti ab eo hereditatem posse quasi a iuris possessore, quia habet interdictum unde ui, quo uictus cedere debet: sed et eum qui deiecit petitione hereditatis teneri, quia res hereditarias pro possessore possidet.
朱里亚努斯写道,如果作为继承人占有财产之人被暴力驱逐,可以向其请求继承,犹如向权利占有者请求一般,因为他享有暴力驱逐占有收回禁令,若其在禁令中败诉则必须退出;但驱逐他的人也须承担继承请求之诉,因为他作为占有者占有了继承财产。
§5.3.16.5Idem Iulianus ait, siue quis possidens siue non rem uendiderit, petitione hereditatis eum teneri, siue iam pretium recepit siue petere possit, ut et hic actionibus cedat.
同一朱里亚努斯指出,无论某人在占有还是不占有某物的情况下将其出卖,也无论他是否已经收到价金或者是否可以请求,他都要承担继承请求之诉,以便在此处也让与诉权。
§5.3.16.6Idem scribit patronum hereditatem petere non posse ab eo, cui libertus in fraudem alienauit, quia Caluisiana actione ei tenetur: patroni enim iste debitor est, non hereditarius.
同一作者写道,保护人不能向被释自由人为欺诈其而转让财产的受让人请求继承,因为该受让人是通过卡尔维西乌斯诉讼对保护人承担责任的;因为该人是保护人的债务人,而非继承财产的债务人。
ergo nec ab eo, cui mortis causa donatum est, peti hereditas potest.
因此,也不能向接受死因赠与之人请求继承。
§5.3.16.7Idem Iulianus scribit, si quis ex causa fideicommissi restituerit hereditatem uel singulas res praestiterit, peti ab eo hereditatem posse, quia habet condictionem earum, quae sunt ex ea causa solutae, et ueluti iuris possessor est.
同一朱里亚努斯写道,如果有人基于信托遗赠返还了继承财产或交付了单件物品,仍可向其请求继承,因为对于因该原因而支付之物,他享有返还请求权,并且他犹如权利占有者。
§5.3.16.8Sed et si pretia rerum, quas distraxit, ex causa fideicommissi soluit, peti hereditatem ab eo posse, quia repetere potest.
而且,如果他基于信托遗赠支付了其变卖物品的价金,仍可向其请求继承,因为他可以请求收回。
sed his casibus actiones suas dumtaxat eum praestaturum, cum et res exstant et potest petitor etiam per in rem actionem eas uindicare.
但在这些情况下,他仅须让与其诉权,因为原物尚存,且请求人亦可通过对物诉讼追索这些物品。

词汇与语法注释

  1. §5.3.16.prnon debere eum damnari — 该句在没有明示的主句言说动词(如 *ait* 或 *putat*)的情况下,以“对格加不定式”(AcI)结构开始,这是因为在间接引语中总结法学家的观点。
  2. §5.3.16.4quasi a iuris possessore — 意为“犹如向权利占有者一般”。被暴力驱逐之人虽然不再直接占有物本身,但由于他保有“暴力驱逐占有收回禁令”这一法律救济手段(诉权),因此他被视为“权利占有者”(*iuris possessor*),可以作为继承请求之诉的被告。
  3. §5.3.16.5ut et hic actionibus cedat — 带 *ut* 和虚拟式目的从句。意为“以便在此处也让与诉权”。即使在未占有物的情况下将其出售,他也负有向继承请求权原告转让(让与)其代金请求权的义务,从而履行其作为被告的责任。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §5.3.16.pr-5.3.16.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:5.3.16.pr-5.3.16.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。