[ULPIANUS libro quarto decimo ad edictum. ] §5.2.8.prPapinianus libro quinto quaestionum recte scribit inofficiosi querellam patrem filii sui nomine instituere non posse inuito eo: ipsius enim iniuria est.
[乌尔比安《告示注解》第14卷] 巴比尼安在《论辩集》第五卷中正确地写道,父亲违背儿子的意愿,不能以儿子的名义提起不孝遗言之诉:因为这一侵害属于儿子本人。
sequenti loco scribit, si filius post adgnitam litis ordinandae gratia bonorum possessionem decesserit, finitam esse inofficiosi querellam, quae non patri, sed nomine dabatur filii.
在接下来的部分他写道,如果儿子在为了理顺诉讼而请求接受遗产占有之后去世,不孝遗言之诉即告终止,该诉讼原本不是给予父亲,而是以儿子的名义给予的。
§5.2.8.1Si quis post rem inofficiosi ordinatam litem dereliquerit, postea non audietur.
如果有人在不孝之诉理顺之后放弃了诉讼,此后他将不再被听取。
§5.2.8.2Si imperator sit heres institutus, posse inofficiosum dici testamentum saepissime rescriptum est.
如果皇帝被指定为继承人,也经常有敕答称,该遗言仍可被宣告为不孝。
§5.2.8.3Papinianus libro secundo responsorum ait contra ueterani patris familias testamentum esse inofficiosi querellam, etsi ea sola bona habuit quae in castris quaesierat.
巴比尼安在《解答集》第二卷中说,针对退役军人家父的遗言可以提起不孝遗言之诉,即使他仅拥有在军营中所获得的财产。
§5.2.8.4Si quis in militia fecerit testamentum et intra annum post militiam decesserit, dubito an, quia ad hoc usque temporis iure militari testamentum eius ualet, querella inofficiosi cesset: et potest dici querellam inofficiosi cessare.
如果有人在服兵役期间订立了遗言,并在退役后一年内去世,我怀疑由于直到此时他的遗言依军法仍然有效,不孝遗言之诉是否应当停止:而可以说,不孝遗言之诉应当停止。
§5.2.8.5Sed nec impuberis filii mater inofficiosum testamentum dicit, quia pater ei hoc fecit (et ita Papinianus respondit): nec patris frater, quia filii testamentum est: ergo nec frater impuberis, si patris non dixit.
但是,未成年儿子的母亲也不能主张该遗言为不孝,因为是父亲为儿子订立了此遗言(巴比尼安也是这样回答的);父亲的兄弟也不能,因为这是儿子的遗言;因此,未成年儿子的兄弟如果未对父亲的遗言提起不孝主张,也同样不能提起。
sed si in patris obtentum est, nec hoc ualebit: nisi si pro parte patris rescissum est: tunc enim pupillare ualet.
但如果针对父亲遗言的主张获得了胜诉,那么这一遗言也将不再有效:除非父亲的遗言仅被部分撤销:因为在这种情况下,未成年人监护遗言是有效的。
§5.2.8.6Si quis mortis causa filio donauerit quartam partem eius quod ad eum esset peruenturum, si intestatus pater familias decessisset, puto secure eum testari.
如果有人因死亡原因赠与儿子其在假使家父无遗言死亡时本应获得之财产的四分之一,我认为,该人可以安全地订立遗言。
§5.2.8.7Si quis impuberi filio substituit secundas tabulas faciendo, non ob hoc admittemus ipsum impuberem ad inofficiosi querellam.
如果有人通过制作第二遗言板为未成年的儿子指定了替代继承人,我们不会因此而准许该未成年人提起不孝遗言之诉。
§5.2.8.8Quoniam autem quarta debitae portionis sufficit ad excludendam querellam, uidendum erit an exheredatus partem faciat qui non queritur: ut puta sumus duo filii exheredati.
此外,既然应得份额的四分之一就足以排除不孝之诉,那么就必须看,未提起诉讼的被剥夺继承权者是否计入份额:例如,假设我们是两个被剥夺继承权的儿子。
et utique faciet, ut Papinianus respondit, et si dicam inofficiosum, non totam hereditatem debeo, sed dimidiam petere.
如巴比尼安所回答的那样,他确实计入份额,因此如果我主张遗言不孝,我应当请求的不是全部遗产,而是其中的一半。
proinde si sint ex duobus filiis nepotes, ex uno plures, tres puta, ex uno unus: unicum sescuncia, unum ex illis semuncia querella excludit.
同样地,如果两个儿子各有子嗣,其中一个儿子有多个子嗣,比如三个,另一个儿子有一个子嗣:那么,一盎司半(1/8)可以排除独子孙的起诉,而半盎司(1/24)可以排除那三个孙子中任何一个人的起诉。
§5.2.8.9Quarta autem accipietur scilicet deducto aere alieno et funeris impensa: sed an et libertates quartam minuant, uidendum est.
当然,这四分之一是在扣除债务和丧葬费用后计算的:但是,奴隶解放是否也减少这四分之一,尚待探讨。
et numquid minuant? nam si, cum quis ex asse heres institutus, est, ideo non potest dicere inofficiosum, quia habet Falcidiam, Falcidia autem libertates non minuit: potest dici deductis libertatibus quartam ineundam.
它们会减少它吗? 因为如果一个人被指定为全部遗产的继承人,他之所以不能主张遗言不孝,是因为他享有《法尔西迪亚法》规定的份额,而《法尔西迪亚法》并不减少奴隶解放:因此可以说,应当在扣除奴隶解放后计算这四分之一。
cum igitur placet quartam minui per libertates, eueniet ut, qui seruos tantum habet in patrimonio suo, dando eis libertatem inofficiosi querellam excludat: nisi forte hic filius, si non fuit in potestate, a patre heres institutus merito omittit hereditatem et ad substitutum transmittens querellam inofficiosi instituet, uel ab intestato citra edicti poenam habeat hereditatem.
所以,如果同意四分之一因奴隶解放而减少,就会出现这样的情况:在自己的财产中只有奴隶的人,可以通过给予他们自由来排除不孝遗言之诉;除非这个儿子,如果他不在权力之下,虽被父亲指定为继承人,却有理由放弃继承,将其移转给候补继承人,从而提起不孝遗言之诉,或者在无遗言继承中免于告示的处罚而获得遗产。
§5.2.8.10Si condicioni parere testator heredem iussit in persona filii uel alterius qui eandem querellam mouere potest et sciens is accepit, uidendum, ne ab inofficiosi querella excludatur: adgnouit enim iudicium.
如果遗嘱人命令继承人针对儿子或同样可以提起此诉的其他人履行某项条件,且该人在明知的情况下接受了,则须考虑他是否被排除在不孝遗言之诉之外:因为他已经承认了效力。
idem est et si legatarius ei uel statuliber dedit.
如果受遗赠人或附条件自由奴隶给予了他,也是一样。
et potest dici excludi eum, maxime si heredem ei iusserat dare: ceterum si legatarium, numquid semel natam inofficiosi querellam non peremat legatarii oblatio? cur ergo in herede absolute diximus? quoniam ante aditam hereditatem nec nascitur querella.
可以说他被排除了,特别是如果遗嘱人曾命令继承人给予他;但如果是受遗赠人,那么受遗赠人的给付难道不会消灭一旦产生的不孝遗言之诉吗? 那么我们为什么在继承人的情况下说得如此绝对呢? 因为在接受继承之前,诉讼甚至根本不会产生。
ego euentum puto sequendum in hac re, ut, si forte antequam iudicium moueatur oblatio ei fiat eius quod relictum est, quasi ex uoluntate testatoris oblato eo satis ei factum uideatur.
我认为在此事中应当看实际结果,也就是说,如果恰在提起诉讼之前,将遗留给他的财产交付给他,这便被视为他已获得满足,仿佛是根据遗嘱人的意愿交付的一样。