[ULPIANUS libro quarto decimo ad edictum. ] §5.2.8.11Unde si quis fuit institutus forte ex semisse, cum ei sextans ex substantia testatoris deberetur, et rogatus esset post certum temporis restituere hereditatem, merito dicendum est nullum iudicium mouere, cum debitam portionem et eius fructus habere possit: fructus enim solere in Falcidiam imputari non est incognitum.
因此,如果有人被指定继承二分之一的份额,而遗嘱人财产中本应分给他的法定应得份额为六分之一,且他被要求在一定时间后归还遗产,那么应当说他不能提起任何诉讼,因为他可以保有其应得份额及其孳息:因为孳息通常被计入《法尔西迪亚法》规定的份额,这是众所周知的。
ergo et si ab initio ex semisse heres institutus rogetur post decennium restituere hereditatem, nihil habet quod queratur, quoniam facile potest debitam portionem eiusque fructus medio tempore cogere.
因此,即使从一开始被指定为二分之一份额的继承人,被要求在十年后归还遗产,他也无权抱怨,因为他可以很容易地在此期间收集其应得份额及其孳息。
§5.2.8.12Si quis et irritum dicat testamentum uel ruptum et inofficiosum, condicio ei deferri debet, utrum prius mouere uolet.
如果有人主张遗嘱无效或已被废弃,且同时主张不孝,则应当向他提供选择,看他愿意先提起哪一个诉讼。
§5.2.8.13Si filius exheredatus in possessione sit hereditatis, scriptus quidem heres petet hereditatem, filius uero in modum contradictionis querellam inducat, quemadmodum ageret, si non possideret, sed peteret.
如果被剥夺继承权的儿子占有着遗产,指定的继承人固然会请求该遗产,但儿子则应以反驳的方式提起不孝之诉,正如他在不占有而请求时所做的那样。
§5.2.8.14Meminisse autem oportebit eum, qui testamentum inofficiosum improbe dixit et non optinuit, id quod in testamento accepit perdere et id fisco uindicari quasi indigno ablatum.
然而,应当记住,不当地主张遗嘱不孝而未能胜诉的人,将失去他在遗嘱中所接受的份额,并且该份额将被国库没收,视作从不适格者手中剥夺的财产。
sed ei demum aufertur quod testamento datum est, qui usque ad sententiam iudicum lite improba perseuerauerit: ceterum si ante sententiam destitit uel decessit, non ei aufertur quod datum est: proinde et si absente eo secundum praesentem pronuntietur, potest dici conseruandum ei quod accepit.
但是,只有那些在不当诉讼中坚持到法官判决的人,才会被剥夺遗嘱中给他的财产;相反,如果他在判决前放弃诉讼或去世,则不剥夺其所获赠与:因此,即使在他缺席的情况下做出了有利于出席者的判决,也可以说他所接受的财产应当予以保留。
eo autem solo carere quis debet, cuius emolumentum ad eum pertinet: ceterum si id rogatus fuit restituere, non debet iniuria fieri.
此外,一个人应当失去的,仅仅是他享有其实质利益的财产;相反,如果他被要求将该财产予以归还,则不应使他遭受不公正的对待。
unde non male Papinianus libro secundo responsorum refert, si heres fuit institutus et rogatus restituere hereditatem, deinde in querella inofficiosi non optinuit, id quod iure Falcidiae potuit habere solum perdere.
因此,巴比尼安在《解答集》第二卷中非常正确地指出,如果某人被指定为继承人并被要求归还遗产,随后在不孝遗言之诉中未能胜诉,他仅失去其依《法尔西迪亚法》之权利所能保有的那部分。
§5.2.8.15Si quis impubes adrogatus sit ex his personis, quae et citra adoptionem et emancipationem queri de inofficioso possunt, hunc puto remouendum a querella, cum habeat quartam ex constitutione diui Pii.
如果属于在没有收养或解放的情况下也能提起不孝之诉的人中的未成年人被收养,我认为他应当被排除在不孝之诉外,因为根据神皇庇护的宪令,他享有四分之一。
quod si egit nec optinuit, an quartam perdat? et puto aut non admittendum ad inofficiosum, aut si admittatur, etsi non optinuerit, quartam ei quasi aes alienum concedendam.
但如果他起诉了却未获胜,他是否会失去这四分之一? 我认为要么不应准许他提起不孝之诉,要么如果准许了,即使他未能胜诉,这四分之一也应当像债务一样拨付给他。
§5.2.8.16Si ex causa de inofficiosi cognouerit iudex et pronuntiauerit contra testamentum nec fuerit prouocatum, ipso iure rescissum est: et suus heres erit secundum quem iudicatum est et bonorum possessor, si hoc se contendit: et libertates ipso iure non ualent: nec legata debentur, sed soluta repetuntur aut ab eo qui soluit: aut ab eo qui optinuit et haec utili actione repetuntur.
如果法官就有关不孝的事由进行了审理,并做出了否定遗嘱的判决,且未提起上诉,则遗嘱依法自始撤销:胜诉者将依法成为“自己继承人”,如果他如此主张,也成为遗产占有者;奴隶解放依法归于无效;遗赠亦不产生债务,已支付的遗赠,由支付人或胜诉人请求返还,且这些是通过“准用之诉”请求返还的。
fere autem si ante controuersiam motam soluta sunt, qui optinuit repetit: et ita diuus Hadrianus et diuus Pius rescripserunt.
通常,如果在争议发生前已经给付,则由胜诉者请求返还:神皇哈德良和神皇庇护也是这样敕答的。
§5.2.8.17Plane si post quinquennium inofficiosum dici coeptum est ex magna et iusta causa, libertates non esse reuocandas, quae competierunt uel praestitae sunt, sed uiginti aureos a singulis praestandos uictori.
显然,如果五年之后,因重大且正当的原因而开始主张遗嘱不孝,已生效或已给予的奴隶解放不应撤销,而应由每一名奴隶向胜诉者支付二十个金币。