[IDEM libro secundo disputationum. ] §5.2.25.prSi non mortis causa fuerit donatum, sed inter uiuos, hac tamen contemplatione, ut in quartam habeatur: potest dici inofficiosi querellam cessare, si quartam in donatione habet aut si minus habeat, quod deest uiri boni arbitratu repleatur: aut certe conferri oportere id quod donatum est.
[同上,著《论议书第2卷》] 如果赠与并非因死因赠与而做出,而是作为生前赠与,但出于将其计入四分之一份额的考量:则可以说,如果他在赠与中已获得了四分之一,则违背孝道遗嘱之诉不予成立;或者如果他所得不足,则不足部分应依诚实君子的裁决予以补足;或者至少,已赠与的财产应当予以归扣。
§5.2.25.1Si quis, cum non possit de inofficioso queri, ad querellam admissus pro parte rescindere testamentum temptet et unum sibi heredem eligat, contra quem inofficiosi querellam instituat, dicendum est, quia testamentum pro parte ualet et praecedentes eum personae exclusae sunt, cum effectu eum querellam instituisse.
如果某人虽然本来无法提起违背孝道之诉,但在被准许提起诉讼后,企图部分撤销遗嘱,并为自己选择一名继承人以对其提起违背孝道遗嘱之诉,则应当认为,由于该遗嘱在部分上有效,且排除了在其顺位之上的人,他提起该诉讼已具有实际效果。