[PAULUS libro singulari de inofficioso testamento. ] §5.2.23.prSi ponas filium emancipatum praeteritum et ex eo nepotem in potestate retentum heredem institutum esse: filius potest contra filium suum, testatoris nepotem petere bonorum possessionem, queri autem de inofficioso testamento non poterit.
[保罗,著《关于违背孝道遗嘱的单卷本》] 假设一名被解放的儿子被遗漏,而由其所生、且仍处于立遗嘱人支配权下的孙子被指定为继承人:该儿子可以针对自己的儿子(即立遗嘱人的孙子)请求占有遗产,但不能提起违背孝道遗嘱之诉。
quod si exheredatus sit filius emancipatus, poterit queri et ita iungetur filio suo et simul cum eo hereditatem optinebit.
然而,如果该被解放的儿子是被剥夺了继承权,他就可以提起该诉讼,并因此与自己的儿子联合,共同获得遗产。
§5.2.23.1Si hereditatem ab heredibus institutis exheredati emerunt uel res singulas scientes eos heredes esse: aut conduxerunt praedia aliudue quid simile fecerunt: uel soluerunt heredi quod testatori debebant: iudicium defuncti agnoscere uidentur et a querella excluduntur.
如果被剥夺继承权的人在明知对方为继承人的情况下,从被指定的继承人处购买了遗产或单个财产,或者承租了土地或实施了其他类似行为,或者向继承人偿还了其对立遗嘱人所负的债务:他们即被视为承认了死者的决定,从而被排除在诉讼之外。
§5.2.23.2Si duo sint filii exheredati et ambo de inofficioso testamento egerunt et unus postea constituit non agere, pars eius alteri adcrescit.
如果有两名被剥夺继承权的儿子,且两人均已提起违背孝道遗嘱之诉,而此后其中一人决定不再继续诉讼,则其份额归属于另一人。
idemque erit, et si tempore exclusus sit.
即使此人因期限届满而被排除,结果也是一样。