[TRYPHONINUS libro septimo decimo disputationum. ] §5.2.22.prFilius non impeditur, quo minus inofficiosum testamentum matris accusaret, si pater eius legatum ex testamento matris accipiet uel adisset hereditatem, quamquam in eius esset potestate: nec prohiberi patrem dixi iure filii accusare: nam indignatio filii est.
[特里丰尼努斯,著《讨论集》第十七卷] 即使父亲接受了母亲遗嘱中的遗赠,或者已经接受了其遗产,儿子也不被阻碍提起指控母亲遗嘱违背孝道之诉,尽管该儿子处于父亲的支配权下;我也曾说过,父亲并不被禁止依儿子的权利提起指控,因为怨愤属于儿子。
§5.2.22.1Et quaerebatur, si non optinuisset in accusando, an quod patri datum est publicaretur? quoniam alii commodum uictoriae parat et in hac causa nihil ex officio patris, sed totum de meritis filii agitur.
当时有人提出疑问:如果在指控中未能胜诉,给予父亲的遗赠是否应当收归国库? 因为父亲是在为他人准备胜利的利益,且在此案中无一处涉及父亲的职责,而是完全取决于儿子的功绩。
et inclinandum est non perdere patrem sibi datum, si secundum testamentum pronuntiatum fuisset.
因此,应当倾向于认为,如果作出了支持遗嘱的判决,父亲不应失去给予他的遗赠。
§5.2.22.2Multo magis si mihi legatum testator dedit, cuius de inofficioso testamento filius agens decessit me herede relicto, egoque hereditariam causam peregi et uictus sum: id quod mihi eo testamento relictum est, non perdam: utique si iam defunctus agere coeperat.
更不用说,如果立遗嘱人给予我一项遗赠,而其提起违背孝道遗嘱之诉的儿子在指定我为继承人后去世,我继续追行该遗产诉讼并最终败诉:我不会失去该遗嘱留给我的东西;至少在死者生前已经开始提起诉讼的情况下是如此。
§5.2.22.3Item si adrogaui eum, qui instituerat litem de inofficioso testamento eius qui mihi legatum dedit, litemque peregero nomine filii nec optinuero: perdere me legatum non oportet, quia non sum indignus, ut auferatur mihi a fisco id quod derelictum est: cum non proprio nomine, sed iure cuiusdam successionis egi.
同样,如果我自权收养了某人,而该人已经对给予我遗赠之人的违背孝道遗嘱提起了诉讼,我以儿子的名义继续追行诉讼但未能胜诉:我不应当失去我的遗赠,因为我并非由于行为不端而致使留给我的财产应当被国库没收;因为我并非以自己的名义,而是基于某种继承权提起诉讼。