[IULIANUS libro quinto digestorum. ] §5.1.74.prDe qua re cognouerit iudex, pronuntiare quoque cogendus erit.
[尤里安,《学说汇纂》第五卷] 对于裁判官已审理的事项,亦应强制其做出判决。
§5.1.74.1Iudex, qui usque ad certam summam iudicare iussus est, etiam de re maiori iudicare potest, si inter litigatores conueniat.
被命令仅在特定金额内进行审判的裁判官,如果诉讼当事人之间达成协议,亦可对更大金额的事项进行审判。
§5.1.74.2Cum absentem defendere uellem, iudicium mortuo iam eo accepi et condemnatus solui: quaesitum est an heres liberaretur, item quae actio mihi aduersus eum competeret.
当我意图为缺席者辩护时,在其已经死亡的情况下我接受了诉讼,并在被判决有罪后进行了支付:现提问,继承人是否得以免责,同样,我对继承人享有什么诉权。
respondi iudicium, quod iam mortuo debitore per defensorem eius accipitur, nullum esse et ideo heredem non liberari: defensorem autem, si ex causa iudicati soluerit, repetere quidem non posse, negotiorum tamen gestorum ei actionem competere aduersus heredem: qui sane exceptione doli mali tueri se possit, si ab actore conueniatur.
我回答道:在债务人已经死亡的情况下通过其辩护人所接受的诉讼是无效的,因此继承人不得免责;但是辩护人如果基于判决案由进行了支付,虽然确实不能请求返还,但其对继承人享有无因管理诉权;当然,继承人如果被原告起诉,可以用欺诈抗辩来进行自卫。