[IDEM libro quarto de omnibus tribunalibus. ] §5.1.73.prEt post edictum peremptorium impetratum, cum dies eius superuenerit, tunc absens citari debet: et siue responderit siue non responderit, agetur causa et pronuntiabitur, non utique secundum praesentem, sed interdum uel absens, si bonam causam habuit, uincet.
[同上,《论所有法庭》第四卷] 在获得最终传唤书之后,当其期限到来时,此时应当传唤不在场者:而无论其是否应答,案件都将予以审理并作出判决,这并不一定对在场者有利,但有时即使是不在场者,若其理由充分,亦可获胜。
§5.1.73.1Quod si is qui edictum peremptorium impetrauit absit die cognitionis, is uero aduersus quem impetratum est adsit, tum circumducendum erit edictum peremptorium neque causa cognoscetur nec secundum praesentem pronuntiabitur.
但是,若获得最终传唤书的人在审理之日缺席,而作为其获取对象的那一方却在场,则此时最终传唤书应当予以撤销,案件既不予审理,也不会作出有利于在场者的判决。
§5.1.73.2Circumducto edicto uideamus an amplius reus conueniri possit, an uero salua quidem lis est, uerum instantia tantum edicti periit: et magis est ut instantia tantum perierit, ex integro autem litigari possit.
撤销传唤书之后,让我们看看被告是否仍可被起诉,或者诉讼本身确实仍然有效,但仅传唤书的诉讼程序已经消灭:而更妥当的观点是,仅诉讼程序已经消灭,而可以重新进行诉讼。
§5.1.73.3Sciendum est ex peremptorio absentem condemnatum si appellet non esse audiendum, si modo per contumaciam defuit: si minus, audietur.
应当知道,因最终传唤书而被缺席判决有罪者,若提起上诉,不应予以受理,只要他是因拒不到庭而缺席;若非如此,则应予受理。