[ULPIANUS libro sexto fideicommissorum. ] §5.1.50.prSi fideicommissum ab aliquo petatur isque dicat alibi esse maiorem partem hereditatis, non erit ad praestationem compellendus: et ita multis constitutionibus cauetur, ut ibi petatur fideicommissum, ubi maior pars hereditatis est: nisi si probetur eo loco uoluisse testatorem fideicommissum praestari, ubi petitur.
[ULPIANUS libro sexto fideicommissorum.] 如果有人被请求交付信托,而其声称继承财产的大部分在别处,则不应强迫其履行:许多宪令也如此规定,即信托应当在继承财产大部分所在之处被请求:除非证明立遗嘱人希望在请求交付信托的该地履行信托。
§5.1.50.1Tractatum est de aere alieno: si in ea prouincia, ubi fideicommissum petitur, plus esset aeris alieni, an quasi maior pars alibi esset, praescriptio locum haberet.
关于债务曾有探讨:如果在请求交付信托的该行省有更多的债务,是否可以像大部分财产在别处一样,提出抗辩。
sed et hic placuit nihil facere aeris alieni nomen, cum non loci sit aes alienum, sed uniuersarum facultatium: aes enim alienum patrimonium totum imminuere constitit, non certi loci facultates.
但在此处亦决定,债务的名义不起作用,因为债务不属于特定地点,而属于全部财产:因为众所周知,债务减少的是整个财产,而非特定地点的资产。
quid tamen si forte certis oneribus destinatum sit id patrimonium, ut puta alimentis praestandis quae Romae praestari pater familias iusserat, uel tributis uel quibusdum aliis inexcusabilibus oneribus, an possit praescriptio locum habere? hic putem iustius dici locum habere.
然而,如果该财产恰好被指定用于特定的负担,例如家父曾命令在罗马给付的扶养费,或税收,或某些其他不可避免的负担,抗辩是否可以成立? 在此,我认为说其成立更为公正。
§5.1.50.2Sed et rescriptum est, ut illic fideicommissum petatur, ubi domicilium heres habet.
但亦有敕答规定,应当在继承人住所所在地请求交付信托。
quotiens autem coepit quis fideicommissum soluere, non potest hac praescriptione uti,
然而,一旦有人开始支付信托,便不能再行使此抗辩,