[ULPIANUS libro quarto de appellationibus. ] §49.5.5.prEi, cuius appellatio non recipitur, sufficit, si possit dicere appellationem suam non esse receptam: quod quaqua ratione doceat, admittetur eius appellatio.
[乌尔比安,《上诉书》第四卷] 对于其上诉未被受理之人,只要他能够陈述其上诉未被受理即为已足:若他以任何方式证明此事,其上诉即应予以受理。
§49.5.5.1Non recepta autem appellatione, si quidem principem appellari oportuit, principi erit supplicandum: sin uero alius appellabatur quam princeps, ille erit adeundus.
但在上诉未被受理时,如果确实应当向皇帝提起上诉,则必须向皇帝呈递请愿书;但如果所上诉的是皇帝以外的他人,则必须向该人申请。
§49.5.5.2Sed et si quid aliud post receptam appellationem impedimento factum fuerit, eum adiri oportet, quem appellare quis debet.
而且,如果在上诉被受理后,有任何其他事情成为了障碍,则必须向其应当提起上诉的对象申请。
§49.5.5.3Plane si appellatione non recepta non ipsum adierit, quem debuit, sed principem, pro eo habebitur, atque si is aditus est, qui adiri debuit: idque rescriptis imperatoris nostri Antonini declaratur.
显然,若在上诉未被受理时,他并未向其应当申请的当事人本人申请,而是向皇帝申请,这将被视为如同向应当申请的当事人申请了一样:而这一点已由我们的皇帝安东尼努斯的答复予以明确。
§49.5.5.4Plane si alium pro alio adiit non principem, nihil ei hic error proderit, licet non uideatur cessasse.
显然,如果他向皇帝以外的他人张冠李戴地进行了申请,这一错误对他并无益处,尽管他似乎并未懈怠。
§49.5.5.5Intra constituta autem appellatoria tempora debet is, cuius appellatio non est recepta, uel competentem iudicem uel principem adire.
此外,在其上诉未被受理时,当事人必须在法定的上诉期限内,向管辖法官或皇帝申请。