[ULPIANUS libro primo de appellationibus. ] §49.4.1.prSi quidem in insulam deportandum adnotauerit praeses prouinciae et imperatori scripserit, ut deportetur, uideamus, quando sit prouocandum, utrum cum imperator scripserit an cum ei scribitur? et putem tunc esse appellandum, cum recipi eum praeses iubet sententia prolata imperatori scribendum, ut deportetur.
[乌尔比安《上诉录》第一卷]如果行省总督记录了某人应被流放到岛上,并给皇帝写信要求将其流放,让我们看看何时应当提起上诉:是当皇帝写回信时,还是给皇帝写信时? 我认为,应当在总督宣告判决并命令收监该人、且写明应向皇帝写信要求将其流放之时提起上诉。
ceterum uerendum est, ne sero sit, ut tunc prouocetur, cum imperator insulam ei adsignauerit: comprobata enim sententia praesidis tunc solet insulam adsignare.
然而,令人担忧的是,如果在皇帝已经为他指定了岛屿时才提起上诉,是否就太迟了:因为通常只有在批准总督的判决后,皇帝才会指定岛屿。
rursus illud uerendum est, si mendaciis apud principem onerauit eum, quem deportandum laborabat, intercludi illi uiam prouocandi.
再者,还令人担忧的是,如果总督在皇帝面前用谎言诬陷了他极力想要流放的人,该人上诉的途径就会被堵死。
quid ergo est? recte dicetur humanitate suggerente, ut et hoc et illo tempore non frustra prouocaretur, quia non aduersus principem, sed aduersus iudicis calliditatem prouocauit.
那么究竟应当如何? 在人道主义的启示下,正确的说法应当是,在此时或彼时提起上诉均非徒劳,因为他不是针对皇帝提起上诉,而是针对裁判官的狡诈。
simili modo et in decurione erit probandum, quem punire sibi praeses permittere non debet, sed recipere eum in carcerem et principi scribere de poena eius.
同样,对于十人阁成员(市参议员)也应采取这一规则:总督不应允许自己亲自惩罚他,而应当将其收监,并就其惩罚事宜向皇帝写信呈报。
§49.4.1.1Si quis tutor datus fuerit uel testamento uel a quo alio, qui ius dandi habet, non oportet eum prouocare (hoc enim diuus Marcus effecit), sed intra tempora praestituta excusationem allegandam habet et, si fuerit repulsa, tunc demum appellare debebit: ceterum ante frustra appellatur.
如果某人被通过遗言或具有指定权的其他任何人指定为监护人,他不应当提起上诉(因为神君马可已作此规定),而必须在规定的期限内提出免除理由,且如果该理由被驳回,此时方可且应当提起上诉;否则,在此之前提起上诉是徒劳的。
§49.4.1.2Alia causa est eorum, qui ad aliquod munus uel honorem uocantur, cum dicant se habere excusationem: nam non aliter allegare possunt causas immunitatis suae, quam si appellationem interposuerint.
对于那些被召集承担某种公职或荣誉职、并声称自己拥有免除理由的人,情况则有所不同:因为他们只有在提起上诉的情况下,才能提出其免除特权的理由。
§49.4.1.3Solent plerumque praesides remittere ad ordinem nominatum ut Gaium Seium creent magistratum uel alius quis honor uel munus in eum conferatur.
总督通常习惯于将被指名的人发回地方议会,以便他们选举盖乌斯·塞尤斯为长官,或将其他某种荣誉职或公职授予他。
utrum igitur tunc appellandum est, cum ordo decretum interposuerit, an uero a remissione, quam praeses fecerit, appellatio sit interponenda? et magis est, ut tunc sit appellandum, cum ordo decreuerit: magis enim consilium dedisse praeses uidetur, quis sit creandus, quam ipse constituisse: denique ipse erit appellandus, non ab eo prouocandum.
那么,究竟应当在议会作出决议时提起上诉,还是应当针对总督作出的发回决定提起上诉? 更为妥当的是,应当在议会作出决议时提起上诉:因为总督似乎更像是就应当选举谁提出了建议,而不是由其自己作出了决定。 最后,应当向总督本人提起上诉,而不是针对总督的行为提起上诉。
§49.4.1.4Sed et si praeses in ordine fuerit (ut fieri adsolet), cum ab ordine crearetur quis, ipse erit prouocandus, quasi ab ordine, non ab ipso fiat appellatio.
但是,即使在某人被议会选举时总督出席了议会(这经常发生),也应当向总督本人提起上诉,就好像上诉是针对议会而不是针对总督本人提起的一样。
§49.4.1.5Biduum uel triduum appellationis ex die sententiae latae computandum erit.
上诉的两日或三日期限应当自判决宣告之日起计算。
quid ergo, si sententia fuerit sub condicione dicta? utrum ex die sententiae tempus computamus ad appellandum an uero ex die, quo condicio sententiae extitit? sane quidem non est sub condicione sententia dicenda: sed si fuerit dicta, quid fiet? et est utile statim tempora ad appellandum computari debere.
那么,如果判决是附条件作出的呢? 我们计算上诉期限是自判决之日起,还是自判决的条件成就之日起? 确实,判决不应当附条件作出;但如果已经附条件作出了,该怎么办? 更为实际的作法是,上诉期限应当立即开始计算。
§49.4.1.6Quod in sententiis praeceptum est, ut uel altera die uel tertia prouocetur, hoc etiam in ceteris obseruandum, ex quibus sententia quidem non profertur, appellari tamen oportere et posse supra relatum est.
关于判决中规定的必须在次日或第三日提起上诉的要求,同样也适用于其他虽然不宣告判决、但如前所述应当且可以提起上诉的事务中。