[IDEM libro quarto disputationum. ] §49.17.9.prProponebatur filius familias miles testamento facto extraneum heredem scripsisse, patre deinde superstite decessisse, pater deliberante herede instituto et ipse diem functus, deinde heres institutus repudiasse hereditatem.
[同上,载《论辩录》第四卷] 有这样一个案例:一名身为家子的军人立下遗嘱,指定外人为继承人,随后在其父亲依然在世时去世;接着,在被指定的继承人考虑是否接受继承期间,父亲本人也去世了;随后,该指定的继承人放弃了继承权。
quaerebatur, ad quem castrense peculium pertineret.
人们询问,兵营特有财产应当归属于谁。
dicebam castrense peculium filii familias, si quidem testatus decessit, quasi hereditatem deferri heredi scripto, siue extraneum scripsit heredem siue patrem.
我曾说,家子的兵营特有财产,如果他立有遗嘱而死,无论是指定外人为继承人还是指定其父亲为继承人,都应当作为类似遗产的形式移转给指定的继承人。
sed cum nihil de peculio decernit filius, non nunc obuenisse patri, sed non esse ab eo profectum creditur.
但是,当儿子没有对特有财产做出任何决定时,人们认为该财产并非在此时才归属于父亲,而是被视为并非由父亲所出之物。
denique si seruo filii castrensi libertatem pater adscripserit moxque filius uiuo patre defunctus sit, non impeditur libertas, cum, si filius patri superuixerit, impediatur libertas.
最后,如果父亲给属于儿子兵营特有财产的奴隶授予了自由,随后儿子在父亲依然在世时去世,该自由并不会受到阻碍;相反,如果儿子比父亲长寿,该自由就会受到阻碍。
unde Marcellus putat necessarium quoque heredem seruum filii peculiarem patri existere posse, si filio pater superuixerit.
因此,马尔切鲁斯认为,如果父亲比儿子长寿,属于儿子特有财产的奴隶也可以作为父亲的必然继承人而存在。
idem referebam et si rem peculiarem filii pater legauerit: nam eodem casu, quo libertatem competere diximus, legatum quoque uel debebitur uel impedietur.
我还指出,如果父亲遗赠了属于儿子特有财产的财产,也适用同样的规则:因为在如前所述自由得以成立的同样情况下,遗赠也将要么有效,要么受到阻碍。
quibus ita praemissis et in proposito dicebam, cum heres non adiit hereditatem, retro peculium patris bonis accessisse: unde posse dici etiam aucta patris bona per hanc repudiationem.
在作了如此前提之后,我在所提出的案例中也指出,由于继承人没有接受继承,特有财产已溯及既往地并入了父亲的财产中;因此甚至可以说,父亲的财产因这一放弃而有所增加。
nec est nouum, ut ex postfacto aliquis successorem habuisse uideatur.
此外,因事后的事实而使某人被视为已经拥有继承人,这也并非新鲜事。
nam et si filius eius, qui ab hostibus captus est, decesserit patre captiuo uiuo, si quidem pater regrederetur, quasi filius familias peculium haberet: enimuero si ibidem pater decesserit, quasi pater familias legitimum habebit successorem, et retro habuisse creditur eius successor ea quoque, quae medio tempore filius iste quaesiit, nec heredi patris, sed ipsi filio quaesita uidebuntur.
因为,即使被敌方俘虏之人的儿子在父亲作为俘虏依然在世时去世,如果父亲后来返回,该儿子将被视为作为家子而拥有特有财产;但如果父亲死于该地,儿子将作为自权人拥有法定继承人,且他的继承人被视为溯及既往地拥有了该儿子在过渡期间所取得的财产;而这些财产将被视为是为该儿子自身、而非为父亲的继承人所取得的。