[TRYPHONINUS libro octauo decimo disputationum. ] §49.17.19.prDe hereditate ab adgnato commilitone data Scaeuola noster dubitabat, quia potuit et ante notus et amicus dare, potuit et non dare, nisi commilitium caritatem auxisset.
[特里丰尼努斯《讨论集》第十八卷] 我们的朋友斯考拉对身为战友的同族亲属所赠予的遗产曾存有疑问,因为该亲属即使作为此前的熟人和朋友也可以赠予,且若非共同服役增加了亲爱之情,也可能不赠予。
nobis ita uidetur, si ante commilitium factum sit testamentum, non esse peculii castrensis eam hereditatem, si postea, contra.
在我们看来,如果遗嘱是在共同服役之前做出的,该遗产就不属于营帐特有财产;如果是此后做出的,则相反。
§49.17.19.1Sed si seruus peculii castrensis a quocumque sit heres scriptus, iussu militis adire debebit hereditatem eaque fiet bonorum castrensis peculii.
但如果属于营帐特有财产的奴隶被任何人指定为继承人,该奴隶必须依据军人的命令承认继承,且该继承财产将成为营帐特有财产的一部分。
§49.17.19.2Filius familias paganus de peculio castrensi fecit testamentum et, dum ignorat patri se suum heredem extitisse, decessit.
一个成为平民的家子就其营帐特有财产做出了遗嘱,并在不知道自己已成为父亲的自权继承人的情况下去世。
non potest uideri pro castrensibus bonis testatus, pro paternis intestatus decessisse, quamuis id in milite etiamnunc rescriptum sit, quia miles ab initio pro parte testatus, pro parte intestatus potuerat mori, quod ius iste non habuerit, non magis quam sine obseruatione legum facere testamentum.
他不能被视为就营帐特有财产有遗嘱死亡,而就父辈财产无遗嘱死亡,尽管这在现役军人中即使现在也有敕答予以认可,因为军人自始就可以针对部分财产有遗嘱死亡、针对部分财产无遗嘱死亡,而该平民家子并没有此项权利,正如他没有不遵守法律规定而做出遗嘱的权利一样。
necessario ergo castrensis peculii heres scriptus uniuersa bona habebit, perinde ac si pauperrimus facto testamento decessisset ignorans se locupletatum per seruos alio loco agentes.
因此,必然地,被指定为营帐特有财产的继承人将拥有全部财产,正如一个极贫穷的人在做出遗嘱后去世,而不知道自己已通过在别处活动的奴隶致富一样。
§49.17.19.3Pater peculii castrensis filii seruum testamento liberum esse iussit: intestato defuncto filio familias, mox patre quaeritur, an libertas seruo competat.
父亲在遗嘱中命令其拥有营帐特有财产的儿子的奴隶获得自由。 在家子无遗嘱去世、随后父亲也去世的情况下,原告询问奴隶是否享有自由。
occurrebat enim non posse dominium apud duos pro solido fuisse: denique filium posse manumittere talis peculii seruum Hadrianus constituit: et si testamento tam filii quam patris idem seruus accepisset libertatem et utrique pariter decessissent, non dubitaretur ex testamento filii liberum eum esse.
因为有人提出,同一物上的完全所有权不可能同时属于两个人;且哈德良皇帝规定,儿子可以解放此类特有财产中的奴隶。 如果同一奴隶在儿子和父亲的遗嘱中都获得了自由,且两人同时去世,毫无疑问,他将根据儿子的遗嘱获得自由。
sed in superiore casu pro libertate a patre data illa dici possunt, numquid, quoad utatur iure concesso filius in castrensi peculio, eousque ius patris cessauerit, quod si intestatus decesserit filius, postliminii cuiusdam similitudine pater antiquo iure habeat peculium retroque uideatur habuisse rerum dominia.
但在上述情况下,为了支持父亲所赋予的自由,可以这样说:只要儿子在营帐特有财产中行使其被授予的权利,父亲的权利在此限度内即告终止;但如果儿子无遗嘱去世,通过某种类似于“战后复权”的机制,父亲依据古老权利保有该特有财产,并被视为自始拥有该物的所有权。
§49.17.19.4Non tamen ut heres uiuo filio uindictam seruo imposuit, dicatur eum post mortem intestati filii ex illa manumissione liberum factum esse.
然而,不能说如果父亲在儿子生存期间,像所有权人一样对奴隶施加了释放杖,该奴隶就会在无遗嘱的儿子死后,因该次解放而变得自由。
§49.17.19.5Quid autem, si testamentum fecerit filius et non sit eius adita hereditas? non tam facile est dicere continuatum patri post mortem filii rerum peculii dominium, cum medium tempus, quo deliberant instituti heredes, imaginem successionis praestiterit.
但是,如果儿子做出了遗嘱,而其继承尚未被承认,该怎么办? 要说在儿子死后,特有财产的所有权持续归属于父亲,这并不那么容易,因为在被指定继承人熟虑的中间期间,呈现出了继承的假象。
alioquin et si adita sit ab instituto hereditas filii, dicetur a patre ad eum transisse proprietatem, quod absurdum est.
否则,即使儿子的继承被指定的继承人承认,所有权也将被说成是从父亲转移到了继承人身上,这是荒谬的。
si in pendenti, ut in aliis, et in hac specie habeamus dominia, ut ex facto retro fuisse aut non fuisse patris credamus? secundum quod difficile erit expedire, si, dum deliberant heredes, dies cesserit legati seruo dati istius peculii testamento eius, ex quo pater nihil capere potuisset, an id ad ipsum pertineat, cum utique ad heredem filii pertineret.
或者,我们是否应当像在其他情况下一样,在这一特定情形中也将所有权置于未定状态,以便我们根据事实认定它在追溯上属于或不属于父亲? 根据这一点,如果在继承人熟虑期间,通过遗嘱赠予该特有财产奴隶的遗赠权已经发生(而父亲本不能从该遗嘱人处获得任何东西),那么这是否属于父亲本身就很难解决,因为这肯定会属于儿子的继承人。
facilior tamen de libertate serui deliberatio est in specie, in qua intestatus filius decessisse proponitur.
然而,在假定儿子无遗嘱死亡的情形下,关于奴隶自由的讨论更为容易。
non est ergo ratio respondendi competere libertatem eo tempore datam, quo non fuit in dominio patris? fauorabilem tamen sententiam contrariam in utroque casu non negamus.
因此,难道没有理由回答说,在不属于父亲所有权期间所赋予的自由不生效吗? 尽管如此,我们并不否认在两种情况下,与之相反的、有利于自由的见解。