[IDEM libro secundo definitionum. ] §49.17.17.prPater, qui castrense peculium intestati filii retinebit, aes alienum intra modum eius et annum utilem iure praetorio soluere cogitur: idem, si testamento scriptus heres extiterit, perpetuo ciuiliter ut heres conuenietur.
[同上《定义集》第二卷] 保留无遗嘱死亡之子的营帐特有财产的父亲,在执政官法上被强制在该财产的限度内以及在一个有效年内偿还债务;同样是该父亲,如果他作为遗嘱中指定的继承人继承,则在市民法上将作为继承人被永久提起诉讼。
§49.17.17.1Pater a filio milite uel qui militauit heres institutus testamenti causam omisit et castrense peculium possidet: legitimi heredis exemplo cogetur ad finem peculii perpetuo legata praestare.
被现役军人或曾服役之子指定为继承人的父亲,如果放弃了遗嘱继承的原因并占有了营帐特有财产,他将依照法定继承人的先例,被强制在特有财产的限度内永久给付遗赠。
quod si filius post annum quam militare desierat iure communi testamento facto uita decessit, ratione Falcidiae retinebitur quarta.
但如果儿子在退役满一年后,依普通法制作遗嘱并去世,则基于《法尔奇迪亚法》的比例,四分之一的财产将被保留。
ceterum si testamenti causam pater omisit, cum peculium creditoribus soluendo non esset, nihil dolo uidebitur fecisse, quamuis temporis incurrat compendium.
此外,如果父亲在特有财产不足以偿付债权人时放弃了遗嘱继承的原因,即使他获得了时间上的利益,也不应被视为具有欺诈(恶意)意图。