[IDEM libro trigensimo quinto quaestionum. ] §49.17.15.prPater militi filio reuerso quod donat, castrensis peculii non facit, sed alterius peculii, perinde ac si filius numquam militasset.
[同上《论疑难问题》第三十五卷] 父亲赠与归来的军人儿子的财产,不构成营帐特有财产,而构成另一种特有财产,犹如该儿子从未服役过一样。
§49.17.15.1Si stipulanti filio spondeat, si quidem ex causa peculii castrensis, tenebit stipulatio: ceterum ex qualibet alia causa non tenebit.
如果向提出约定的儿子做出允诺,若是基于营帐特有财产的原因,该约定将有效;但在任何其他原因下,则无效。
§49.17.15.2Si pater a filio stipulatur, eadem distinctio seruabitur.
如果父亲向儿子提出约定,将保持同样的区别。
§49.17.15.3Seruus peculii, quod ad filium spectat, ab extero si stipuletur aut per traditionem accipiat, sine distinctione causarum res ad filium pertinebit: non enim ut filius duplex ius sustinet patris et filii familias, ita seruus, qui peculii castrensis est quique nullo iure, quamdiu filius uiuit, patri subiectus est, aliquid adquirere simpliciter stipulando uel accipiendo patri potest.
如果属于儿子特有财产的奴隶向外人提出约定,或通过交付接受财产,则无论何种原因,该物均属于儿子。 因为,这不同于儿子同时保有父亲(独立人)和家子的双重身份,该属于营帐特有财产且在儿子在世期间依任何法律均不臣属于父亲的奴隶,不能仅仅通过约定或接受而为父亲取得任何财产。
quae ratio suadet, ut, si ab ipso patre seruus, qui ad filium pertinet, stipuletur ex quacumque causa uel traditum accipiat, sic adquiratur filio res et stipulatio, quemadmodum si exter promisisset, quoniam persona stipulantis et accipientis ea est, ut sine differentia causarum quod per eum agitur emolumentum filii spectet.
这一原理表明,如果属于儿子的奴隶基于任何原因向父亲本人提出约定或接受交付之物,该物及约定应为儿子取得,正如外人做出允诺一样,因为约定和接受者的法律身份使得通过其进行事务所产生的利益,在无须区分原因的情况下,均归于儿子。
§49.17.15.4Si serui pater usum fructum amiserit, cuius proprietatem in castrensi peculio filius habebat, plenam proprietatem habebit filius.
如果父亲失去了对某奴隶的用益权,而儿子的营帐特有财产中拥有该奴隶的所有权,则儿子将拥有完整的所有权。