[PAULUS libro singulari de poenis militum. ] §49.16.14.prQui commeatus spatium excessit, emansoris uel desertoris loco habendus est.
[保罗《兵士刑罚单行书》] 逾越假期期限者,应当被视为逾期未归者或脱走兵。
habetur tamen ratio dierum, quibus tardius reuersus est: item temporis nauigationis uel itineris.
然而,对于他迟延返回的天数,以及航海或陆路旅程的时间,应当予以考量。
et si se probet ualetudine impeditum uel a latronibus detentum similiue casu moram passum, dum non tardius a loco profectum se probet, quam ut occurrere posset intra commeatum, restituendus est.
而且,如果他证明自己因生病受阻、或被强盗拘留、或因类似事故遭受延迟,只要他能证明自己从该地出发的时间没有迟于能使其在假期内抵达的时间,他就应当予以复职。
§49.16.14.1Arma alienasse graue crimen est et ea culpa desertioni exaequatur, utique si tota alienauit: sed et si partem eorum, nisi quod interest.
转让武器是严重的罪行,该过失与脱走等同,尤其是如果他转让了全部武器;但即使转让了其中一部分,也是如此,除非所涉武器有所区别。
nam si tibiale uel umerale alienauit, castigari uerberibus debet, si uero loricam scutum galeam gladium, desertori similis est.
因为如果他转让了胫甲或肩甲,应当处以鞭刑;但如果转让了铠甲、盾牌、头盔或剑,他就等同于脱走兵。
tironi in hoc crimine facilius parcetur armorumque custodi plerumque ea culpa imputatur, si arma militi commisit non suo tempore.
在此罪行中,新兵更容易获得宽免,而且如果武器保管员在不适当的时候将武器交给士兵,该过失通常会归咎于武器保管员。