[IDEM libro secundo de re militari. ] §49.16.13.prMilites agrum comparare prohibentur in ea prouincia, in qua bellica opera peragunt, scilicet ne studio culturae militia sua auocentur.
[同上《军事论》第二卷] 士兵被禁止在他们执行军事行动的行省内购买土地,显然是为了不让他们因热衷于耕作而耽误了兵役。
et ideo domum comparare non prohibentur.
因此,他们并不被禁止购买房屋。
sed et agros in alia prouincia comparare possunt.
但他们也可以在其他行省购买土地。
ceterum in ea prouincia, in quam propter proelii causam uenerunt, ne sub alieno quidem nomine eis agrum comparare licet: alioquin fisco uindicabitur.
然而,在他们因战斗原因而前往的行省中,即使以他人的名义,也不允许他们购买土地;否则,该土地将被没收归国库。
§49.16.13.1Is autem, qui contra disciplinam agrum comparauerit, si nulla de ea re quaestione mota missionem acceperit, inquietari prohibetur.
但是,违反纪律购买土地的人,如果在未就此事提起任何调查的情况下获得退役,则禁止对其进行追究。
§49.16.13.2Illud constat huius praescriptionis commodum ad eos, qui ignominiae causa missi sunt, non pertinere, quod praemii loco ueteranis concessum intellegitur: et ideo et ad eum, qui causaria missus est, potest dici pertinere, cum huic quoque praemium praestatur.
显然,这一规定的益处并不适用于那些因不名誉原因而被免职退役的人,因为这被理解为是代替奖赏而授予退役老兵的;因此,也可以说它适用于那些因健康原因退役的人,因为此人也被授予了奖赏。
§49.16.13.3Missionum generales causae sunt tres: honesta causaria ignominiosa.
退役的一般原因有三种:名誉退役、健康原因退役、不名誉退役。
honesta est, quae tempore militiae impleto datur: causaria, cum quis uitio animi uel corporis minus idoneus militiae renuntiatur: ignominiosa causa est, cum quis propter delictum sacramento soluitur.
名誉退役是指在服役期满时授予的退役;健康原因退役是指某人因精神或身体缺陷被宣告不再适合服兵役;不名誉退役是指某人因犯罪而被解除军事誓言。
et is, qui ignominia missus est, neque Romae neque in sacro comitatu agere potest.
因不名誉退役的人,既不能在罗马活动,也不能在皇帝的随从中活动。
et si sine ignominiae mentione missi sunt, nihilo minus ignominia missi intelleguntur.
而如果他们在退役时没有提及不名誉,他们仍然被理解为是不名誉退役。
§49.16.13.4Inreuerens miles non tantum a tribuno uel centurione, sed etiam a principali coercendus est.
不敬的士兵不仅应受到护民官或百夫长的约束,还应受到下士官的约束。
nam eum, qui centurioni castigare se uolenti restiterit, ueteres notauerunt: si uitem tenuit, militiam mutat: si ex industria fregit uel manum centurioni intulit, capite punitur.
因为对于那些抗拒试图惩罚他的百夫长的人,古人曾作出了规定:如果他抓住了指挥杖,他将被调离兵科;如果他故意折断它或对百夫长动手,他将被处以死刑。
§49.16.13.5Eius fugam, qui, cum sub custodia uel in carcere esset discesserit, in numero desertorum non computandam Menander scripsit, quia custodiae refuga, non militiae desertor est.
梅南德写道,对于那些在受到监护或在监狱中时逃走的人,其逃跑不应计入脱走兵的人数,因为他是监护的逃跑者,而不是兵役的脱走者。
eum tamen, qui carcere effracto fugerit, etiamsi ante non deseruerit, capite puniendum Paulus scripsit.
然而,保罗写道,对于破监而逃的人,即使他以前没有脱走,也必须处以死刑。
§49.16.13.6Desertorem, qui a patre suo fuerat oblatus, in deteriorem militiam diuus Pius dari iussit, ne uideatur, inquit, pater ad supplicium filium optulisse.
对于由父亲亲自送交的脱走兵,神君皮乌斯命令将其派往更差的兵科服役,他说:“以免显得父亲是为了惩罚而送交儿子。
item diuus Seuerus et Antoninus eum, qui post quinquennium desertionis se optulit, deportari iusserunt.
”同样,神君塞维鲁和安东尼努斯命令将脱走五年后自首的人流放。
quod exemplum et in ceteris sequi nos debere Menander scripsit.
梅南德写道,在其他情况下我们也应当遵循这一先例。