[PROCULUS libro octauo epistularum. ] §49.15.7.prNon dubito, quin foederati et liberi nobis externi sint, nec inter nos atque eos postliminium esse: etenim quid inter nos atque eos postliminio opus est, cum et illi apud nos et libertatem suam et dominium rerum suarum aeque atque apud se retineant et eadem nobis apud eos contingant?
[普罗库鲁斯,取自《书信集》第八卷]\n\n我不怀疑,同盟民和自由民对我们而言是外国人,且在我们与他们之间不存在恢复权利;因为,既然他们在我们这里同样保持着他们自己的自由和对自身财产的所有权,就像在他们自己国家里一样,而我们在他们那里也享有同样的待遇,那么在我们与他们之间,何需恢复权利呢?
§49.15.7.1Liber autem populus est is, qui nullius alterius populi potestati est subiectus: siue is foederatus est item, siue aequo foedere in amicitiam uenit siue foedere comprehensum est, ut is populus alterius populi maiestatem comiter conseruaret.
\n\n而自由的民族是那不服从于任何其他民族之权力的民族:无论它同样是缔结盟约的,或是通过平等条约进入友好关系的,亦或是在条约中规定,该民族应当礼貌地尊重另一民族的尊严。
hoc enim adicitur, ut intellegatur alterum populum superiorem esse, non ut intellegatur alterum non esse liberum: et quemadmodum clientes nostros intellegimus liberos esse, etiamsi neque auctoritate neque dignitate neque uiri boni nobis praesunt, sic eos, qui maiestatem nostram comiter conseruare debent, liberos esse intellegendum est.
因为增加这一条款,是为了表明另一民族地位较高,而不是为了表明这一民族不自由;正如我们理解我们的被保护人是自由人一样,尽管他们在权威、尊严或善良人的品格上都不高于我们,同样地,我们也应当理解,那些应当礼貌地尊重我们尊严的人也是自由的。
§49.15.7.2At fiunt apud nos rei ex ciuitatibus foederatis et in eos damnatos animaduertimus.
\n\n但是,来自同盟邦国的人在我们这里确实会成为被告,且在他们被判有罪时,我们对其执行惩罚。