[IDEM libro octauo pithanon a Paulo epitomatorum. ] §49.15.30.prSi id, quod nostrum hostes ceperunt, eius generis est, ut postliminio redire possit: simul atque ad nos redeundi causa profugit ab hostibus et intra fines imperii nostri esse coepit, postliminio redisse existimandum est.
[同上,拉贝奥《说服性见解》第八卷,保罗辑略] 如果我们被敌人夺走之物属于可以通过恢复权利之法复归的类型:一旦其为了回到我们身边而从敌人处逃走,并开始处于我们帝国的疆域之内,即应被视为已通过恢复权利之法复归。
PAULUS. immo cum seruus ciuis nostri ab hostibus captus inde aufugit et uel in urbe Roma ita est, ut neque in domini sui potestate sit neque ulli seruiat, nondum postliminio redisse existimandum est.
保罗:恰恰相反,当我们的公民的奴隶被敌人俘虏并从该处逃走,且即使在罗马城内,其状态既不在其主人的支配之下,也不为任何人服务时,仍不应被视为已通过恢复权利之法复归。