[IAUOLENUS libro nono ex posterioribus Labeonis. ] §49.15.27.prLatrones tibi seruum eripuerant: postea is seruus ad Germanos peruenerat: inde in bello uictis Germanis seruus uenierat.
[雅沃雷努斯,《拉贝奥遗著》第九卷] 强盗从你那里夺走了一个奴隶;后来,这个奴隶落入了日耳曼人手中;此后,在战争中日耳曼人战败,该奴隶被卖掉。
negant posse usucapi eum ab emptore Labeo Ofilius Trebatius, quia uerum esset eum subreptum esse, nec quod hostium fuisset aut postliminio redisset, ei rei impedimento esse.
拉贝奥、奥菲利乌斯、特雷巴蒂乌斯否定买主可以通过时效取得他,因为他曾被盗是属实的,而且他曾属于敌人或通过恢复权利之法归来,这一事实并不构成对此事的阻碍。