[TRYPHONINUS libro quarto disputationum. ] §49.15.12.prIn bello postliminium est, in pace autem his, qui bello capti erant, de quibus nihil in pactis erat comprehensum.
[特里丰尼努斯,《讨论录》第四卷] 在战争中存在恢复权利,但在和平时期,对于那些在战争中被俘、且在条约中未对其作任何规定的人,也存在恢复权利。
quod ideo placuisse Seruius scribit, quia spem reuertendi ciuibus in uirtute bellica magis quam in pace Romani esse uoluerunt.
塞尔维乌斯写道,这之所以得到赞同,是因为罗马人希望其公民将归国的希望寄托于军事武勇,而非寄托于和平。
uerum in pace qui peruenerunt ad alteros, si bellum subito exarsisset, eorum serui efficiuntur, apud quos iam hostes suo facto deprehenduntur.
然而,在和平时期去往另一方的人,如果战争突然爆发,他们就会成为其现在因自身行为而被视为敌人发现其所在的那些人的奴隶。
quibus ius postliminii est tam in bello quam in pace, nisi foedere cautum fuerat, ne esset his ius postliminii.
这些人不论在战争中还是在和平时期都享有恢复权利,除非在条约中另有规定,使其不享有恢复权利。
§49.15.12.1Si quis capiatur ab hostibus, hi, quos in potestate habuit, in incerto sunt, utrum sui iuris facti an adhuc pro filiis familiarum computentur: nam defuncto illo apud hostes, ex quo captus est, patres familiarum, reuerso numquam non in potestate eius fuisse credentur.
如果有人被敌人俘虏,他原先支配权下的人便处于不确定状态中,即他们是已成为自权人,还是仍被视为家子:因为如果那人在敌人处死亡,他们自其被俘之时起便是家父;而如果他归国,他们将被视为从未脱离过他的支配权。
ideo et de his, quae medio tempore adquirunt stipulatione traditione legato (nam hereditate non possunt), tractatum est, ubi non est reuersus, si forte alii uel in totum (his exheredatis testamento) uel in partem instituti sunt heredes, utrum in hereditate captiui, quae lege Cornelia inducitur, an propria ipsorum sint.
因此,关于他们在此期间通过口头答允、交付、遗赠(因为他们不能通过继承)所取得的财产,也曾进行过讨论。 即当他未归国时,如果碰巧其他人在遗言中被指定为全部(这些子嗣在遗嘱中被剥夺继承权)或部分继承人,这些取得物是属于通过《科尔内利乌斯法》引入的被俘者的遗产,还是属于他们自己的财产。
quod uerius est: diuersumque in his, quae per seruos adquiruntur, merito: quia hi bonorum fuerunt et esse perseuerant, hi sui iuris exinde sibique ideo adquisisse intelleguntur.
后一种观点更为真实:而在通过奴隶取得的财产上有所不同,这理所当然:因为后者[奴隶]曾属于且继续属于[被俘者的]财产,而前者[子嗣]自那时起已是自权人,因此被理解为是为自己取得。
§49.15.12.2Facti autem causae infectae nulla constitutione fieri possunt.
但是,已成的事实无法通过任何宪令而使其不曾发生。
ideo eorum, quae usucapiebat per semet ipsum possidens qui postea captus est, interrumpitur usucapio, quia certum est eum possidere desisse.
因此,对于后来被俘者通过自身占有而正在时效取得的财产,其时效取得被中断,因为确凿的是他已停止占有。
eorum uero, quae per subiectas iuri suo personas possidebat usuque capiebat, uel si qua postea peculiari nomine comprehenduntur, Iulianus scribit credi suo tempore impleri usucapionem remanentibus isdem personis in possessione.
然而,对于他通过服从其权利的人占有并正时效取得的财产,或者后来以特有财产名义包括的财产,朱里亚努斯写道,在同样的人继续占有的情况下,应认为时效取得在规定时间内完成。
Marcellus nihil interesse, ipse possedisset an subiecta ei persona.
马尔切鲁斯认为,是他自己占有还是服从他的人占有并无区别。
sed Iuliani sententiam sequendum est.
但应当遵循朱里亚努斯的见解。
§49.15.12.3Medio tempore filius, quem habuit in potestate captiuus, uxorem ducere potest, quamuis consentire nuptiis pater eius non posset: nam utique nec dissentire.
在此期间,被俘者原先支配权下的儿子可以娶妻,尽管他的父亲无法同意该婚姻:因为无论如何父亲也无法反对。
susceptus ergo nepos in reuersi captiui potestate ut aui erit suusque heres ei quodammodo inuito, cum nuptiis non consenserit.
因此,出生的孙子将处于归国被俘者(作为祖父)的支配权下,并且在某种程度上违背其意愿(因为他未同意婚姻)而成为其自权继承人。
non mirum, quia illius temporis condicio necessitasque faciebat et publica nuptiarum utilitas exigebat.
这并不奇怪,因为那个时期的状况和必要性使然,且婚姻的公共利益也有所要求。
§49.15.12.4Sed captiui uxor, tametsi maxime uelit et in domo eius sit, non tamen in matrimonio est.
但是,被俘者的妻子,即使她极想如此且留在他家中,也并不处于婚姻关系中。
§49.15.12.5Codicilli, si quos in tempore captiuitatis scripserit, non creduntur iure suptili confirmati testamento, quod in ciuitate fecerat.
被俘者若在被俘期间撰写了任何遗言补足书,根据严格的法律,不能认为它们已被他在城邦内所立的遗嘱所确认。
sed nec fideicommissum ex his peti potest, quia non sunt ab eo facti, qui testamenti factionem habuit.
但也不能根据这些文书请求信托遗赠,因为它们不是由拥有遗嘱能力的人所作。
sed quia merum principium eorum in ciuitate constituto captiuo factum est, id est in testamento confirmatio codicillorum, et is postea reuersus est et postliminio ius suum recepit, humanitatis rationi congruum est eos codicillos ita suum effectum habere, quasi in medio nulla captiuitas intercessisset.
但是,因为其纯粹的端绪是在被俘者尚在城邦内时作出的,即在遗嘱中确认遗言补足书,且他后来归国并通过恢复权利收回了自己的权利,根据人道考量,使这些遗言补足书产生其效力是适宜的,宛如其中未曾介入任何被俘状态一般。
§49.15.12.6Cetera quae in iure sunt, posteaquam postliminio redit pro eo habentur, ac si numquam iste hostium potitus fuisset.
至于其他法律上的事务,在他通过恢复权利归国后,均被视为宛如他从未落入敌手一般。
§49.15.12.7Si quis seruum captum ab hostibus redemerit, protinus est redimentis, quamuis scientis alienum fuisse: sed oblato ei pretio quod dedit postliminio redisse aut receptus esse seruus credetur.
如果有人赎回了被敌人俘虏的奴隶,该奴隶立即属于赎回人,即使他明知该奴隶属于他人:但一旦向其支付了他所给付的价金,该奴隶即被视为通过恢复权利而归国或被收回。
§49.15.12.8Et si ignorans captiuum, existimans uendentis esse redemit, an quasi usucepisse uideatur, scilicet ne post legitimum tempus offerendi pretii priori domino facultas sit, uideamus.
此外,如果在不知道其为被俘者、以为其属于出卖人的情况下将其赎回,我们来探讨一下,他是否应被视为宛如通过时效取得了该奴隶,也就是说,在法定的支付价金期限过后,原主人便不再享有赎回的机会。
nam occurrit, quod constitutio, quae de redemptis lata est, eum redimentis seruum facit, et quod meum iam usucapere me intellegi non potest.
因为有人提出,关于被赎回人所颁布的宪令使该奴隶成为赎回人的财产,而我已经拥有的东西,不能被理解为我再次时效取得。
rursum cum constitutio non deteriorem causam redimentium, sed si quo meliorem effecerit, peremi ius bonae fidei emptoris uetustissimum et iniquum et contra mentem constitutionis est: ideoque transacto tempore, quanto, nisi constitutio eum proprium fecisset, usucapi potuisset, nihil ex constitutione domino superesse recte dicetur.
另一方面,既然宪令并未使赎回人的处境变差,而是尽可能使其变好,那么消灭善意买受人极其古老的权利,既是不公正的,也违背宪令的本意:因此,在如果宪令未使其成为其特有财产则本可通过时效取得的期限届满后,正确地可以说,原主人根据宪令不再保有任何权利。