[TRYPHONINUS libro quarto disputationum. ] §49.15.12.9Manumittendo autem utrum desinit tantum dominus esse et relictus ab eo seruus in ius prioris domini redit? an et liberum eum facit, ne praestatio libertatis dominii fiat translatio? certe apud hostes manumissus liberatur, et tamen si eum nanctus dominus ipsius uetus intra praesidia nostra fuisset, quamuis non secutum res nostras, sed dum eo consilio uenisset, ut ad illos reuerteretur, seruum retineret iure postliminii.
但是,在释放奴隶时,赎回人是仅不再作为所有人,而由其释放的奴隶复归于原所有人的权利? 还是他也使该奴隶成为自由人,免得自由的赋予变成了所有权的转移? 确实,在敌方处被释放的人获得了自由,然而,如果他原来的旧所有人将他带回我们的防线内,即使他没有追随我们的利益,而是怀着返回敌方的意图而来,原所有人也将通过恢复权利继续将其保留为奴隶。
quod in liberis aliter erat: non enim postliminio reuertebatur, nisi qui hoc animo ad suos uenisset, ut eorum res sequeretur illosque relinqueret, a quibus abisset: quia, ut Sabinus scribit, de sua qua ciuitate cuique constituendi facultas libera est, non de dominii iure.
这在自由人的情况下则有所不同:因为除非有人怀着归向自己的人民、追随其利益并离开其所脱离之人的意图而来,否则他不会通过恢复权利而归国。 因为,正如萨比努斯所写,对于每个人来说,在哪个城邦确立自己的公民身份的权力是自由的,但所有权则不然。
uerum hoc non multum onerat praesentem inspectationem, quia hostium iure manumissio obesse ciui nostro domino serui non potuit, at is de quo quaeritur lege nostra, quam constitutio fecit, ciuem Romanum dominum habuit, et an ab eo possit libertatem adsequi, tractamus.
不过,这并没有给目前的探讨增加太多负担,因为根据敌方法律进行的释放无法损害作为奴隶所有人的我国公民,而我们所探讨的这个人,根据宪令所制定的我国法律,拥有一个罗马公民作为其所有人,我们正在探讨他是否能从该人处获得自由。
quid enim, si numquam ille pretium eius offerat? si nec conueniendi eius sit facultas? liber erit seruus, qui nullo merito suo poterit a domino libertatem consequi? quod est iniquum et contra institutum a maioribus libertatis fauorem.
因为,如果原所有人从未提供他的价金呢? 如果没有机会向其提起诉讼呢? 难道一个没有任何功勋的奴隶,就无法从其所有人处获得自由吗? 这是不公正的,也违背了先祖所确立的“有利于自由”的原则。
certe et ueteri iure si ab hoc, qui sciens alienum esse redemisset, alius bona fide emisset, usucapere ad libertatemque perducere potuit, et isto quoque modo prior dominus, qui ante captiuitatem fuerat, ius suum amittebat.
确实,即使在旧法中,如果另一个人从这个明知奴隶属于他人而将其赎回的人手中善意买受,他也可以通过时效取得并引导其走向自由,而通过这种方式,在被俘前的原所有人也失去了其权利。
quare igitur iste non habet ius manumittendi?
那么,为什么此人[赎回人]没有释放的权利呢?
§49.15.12.10Si statuliber fuerit, antequam ab hostibus caperetur, redemptus pendente condicione suam causam retinebit.
如果奴隶在被敌人俘虏前是条件付解放奴隶,在被赎回后,在条件未决期间,他将保留自己的法律地位。
§49.15.12.11Quid ergo, si ita libertatem acceperat, si decem milia dederit? quaesitum est, unde dare debebit, quoniam etsi concessum est statulibero de peculio dare, hoc tamen, quod apud hunc qui redemit habet, numquid uice illius sit, quod apud hostes quaesisset? utique, si ex re illius aut ex operis suis quaesitum est: ex alia autem causa parto peculio potest dare, ita ut condicioni benigne eum paruisse credamus.
那么,如果他是以“给付一万塞斯特斯”为条件获得自由的呢? 曾有人提出疑问,他应当从何处给付,因为虽然允许条件付解放奴隶从其特有财产中给付,但是,他在这个赎回人处所拥有的财产,难道代替了他在敌方处所取得的财产吗? 当然,如果是从他的财产或他自己的劳动中取得的,则是如此:但从由于其他原因获得的特有财产中他也可以给付,从而使我们认为他善意地履行了条件。
§49.15.12.12Si pignori seruus datus fuerat ante captiuitatem, post dimissum redemptorem in ueterem obligationem reuertitur, et si creditor obtulerit ei qui redemit, quanto redemptus est, habet obligationem et in priorem debiti causam et in eam summam qua eum liberauit, quasi ea obligatione quadam constitutione inducta: ut cum posterior creditor priori satisfacit confirmandi sui pignoris causa: nisi quod in hoc conuersa res est et posterior, quia eum seruum, ut apud nos esset, efficit, ab eo, qui tempore prior fuit, ut infirmiore dimittendus est.
如果奴隶在被俘前已被出质,在赎回人被排除(获得清偿)后,他将恢复原来的债权债务关系。 如果债权人向赎回人提供了赎回该奴隶所花的价格,则债权人不仅在先前的债务原因上,而且在赎回人使其获得自由的该数额上,都享有债权,这宛如该债权是通过某种宪令而引入的:就像后顺位债权人为确保其质权而向先顺位债权人履行清偿一样:只是在此案中情况相反,后顺位者(赎回人)因为使该奴隶存在于我们这里,应当被在时间上处于先顺位的债权人作为较弱者而予以排除。
§49.15.12.13Si plurium seruus fuerat et omnium nomine ei qui redemit restitutum pretium erit, in communionem redibit: si unius tantum uel quorundam nec omnium, ad eum eosue qui soluerunt pertinebit, ita ut in portione sua pristinum ius optineant et in parte ceterorum ei qui redemit succedant.
如果他是数人的奴隶,并且以全体的名义向赎回人偿还了价金,他将复归于共有关系:如果仅以一人或某些人而非全体的名义,他将属于支付了价金的该人或该些人,从而使他们在自己的份额内保持原有的权利,并在其余人的份额内继承赎回人的地位。
§49.15.12.14Si fideicommissa libertas debita captiuo fuerit, redemptus nondum eam petere poterit, nisi redemptori satisfecerit.
如果被俘者被课以信托遗赠的自由,被赎回者在向赎回人履行清偿之前,还不能请求该自由。
§49.15.12.15Si deportatum ab insula hostes ceperunt, redemptus quibus casibus redit, in eam causam ueniet, in qua futurus esset, si captus non fuisset: deportabitur igitur.
如果敌人俘获了被流放到岛屿的人,被赎回者在归国的情况下,将进入如果他未被俘虏本将处于的境地:因此他将被流放。
§49.15.12.16Sed si in captiuo seruo talis praecesserat causa, quae eius uel ad tempus uel in perpetuum libertatem impediret, nec redemptione ab hostibus mutabitur: ueluti si in legem Fauiam commisisse eum constiterat, uel ita uenierat ne manumitteretur: habebit autem interim sine poena sua qui redemit.
但是,如果在被俘奴隶身上曾存在某种导致其暂时或永久被阻碍获得自由的原因,这也不会因从敌人处赎回而改变:例如,如果已确定他违反了《法维乌斯法》,或者他是在“不得被释放”的条件下被卖出的:但赎回人在此期间将保留他,而自身不领受处罚。
§49.15.12.17Ergo de metallo captus redemptus in poenam suam reuertetur, nec tamen ut transfuga metalli puniendus erit, sed redemptor a fisco pretium recipiet.
因此,从矿山被俘而又被赎回的人将复归于其刑罚,然而他并不作为矿山逃兵受到处罚,而赎回人将从国库中收回价金。
quod etiam constitutum est ab imperatore nostro et diuo Seuero.
这也由我们的皇帝和神君塞维鲁所规定。
§49.15.12.18Si natum ex Pamphila legatum tibi fuerit tuque matrem redemeris et ea apud te pepererit, non uideri te partum ex causa lucratiua habere, sed officio arbitrioque iudicis aestimandum constituto pretio partus, perinde atque si, quanto mater est empta, simul et partus uenisset.
如果“由潘菲拉所生之子”被遗赠给你,而你赎回了母亲,并且她在你处生产,你不被认为是通过无偿原因获得了该子女,而应由裁判官根据职权和裁量,评估并确定该子女的价金,就宛如该子女是与母亲在当时以购买母亲的价格一同售出一样。
quod si iam natum apud hostes, quod eo tempore quo capiebatur utero gerebat, cum matre redimatur ab eodem uno pretio: oblato tanto, quantum ex pretio, quod pro utroque unum datum est, aestimationem contingere partus: et uidetur is postliminio reuersus.
但是,如果在敌人处已经出生、且在母亲被俘时怀在腹中的孩子,与母亲被同一个人以单一的价格赎回:一旦提供了从为两者支付的单一价格中评估出属于该孩子份额的数额:他被视为通过恢复权利而归国。
multo magis, si diuersi emptores utriusque extiterint uel unius.
如果两者的买主不同,或者仅一方有买主,则更是如此。
sed si suo quemque pretio redemerit, id offerri pro singulis oportebit redemptori, quod hosti pro quoque datum est, ut separatim quoque postliminio reuerti possint.
但如果他是以各自的价格赎回了每一个人,则必须为每个人向赎回人提供曾给付给敌人的各自价格,以便他们也可以分别通过恢复权利而归国。