[IDEM libro septimo decimo responsorum.
[同上,回答集第十七卷。
] §49.14.9.prLucius Titius fecit heredes sororem suam ex dodrante, uxorem Maeuiam et socerum ex reliquis portionibus: eius testamentum postumo nato ruptum est, qui postumus breui et ipse decessit, atque ita omnis hereditas ad matrem postumi deuoluta est.
] 卢基乌斯·蒂蒂乌斯指定其姐妹继承四分之三的份额,指定其妻马埃维娅及岳父继承其余份额;他的遗言因遗腹子的出生而失效,而该遗腹子本人不久后亦去世,于是全部遗产便归属于遗腹子的母亲。
soror testatoris Maeuiam ueneficii in Lucium Titium accusauit: cum non optinuisset, prouocauit: interea decessit rea: nihilo minus tamen apostoli redditi sunt.
立遗嘱人的姐妹控告马埃维娅对卢基乌斯·蒂蒂乌斯下毒;因未能胜诉,她提出上诉;在此期间被告去世;尽管如此,上诉呈递书(apostoli)仍被交付。
quaero, an putes extincta rea cognitionem appellationis inducendam propter hereditatem quaesitam.
我问,你是否认为在被告去世后,因已取得的遗产之故,仍应提起上诉审理。
Modestinus respondit morte reae crimine extincto persecutionem eorum, quae scelere adquisita probari possunt, fisco competere posse.
莫德斯蒂努斯回答说,尽管因被告死亡而免于刑事起诉,但对于那些能够证明是通过犯罪手段取得的财产的追收,国库可以享有该诉权。