[PAULUS libro primo decretorum.
[保罗《判决录》第一卷。
] §49.14.47.prMoschis quaedam, fisci debitrix ex conductione uectigalis, heredes habuerat, a quibus post aditam hereditatem Faria Senilla et alii praedia emerant.
] 某个名叫莫斯基斯(Moschis)的女子因承租税收而成为国库的债务人。 她留下了继承人,在这些继承人接受继承之后,法里亚·塞尼拉(Faria Senilla)及其他人向他们购买了土地。
cum conuenirentur propter Moschidis reliqua et dicebant heredes Moschidis idoneos esse et multos alios ex isdem bonis emisse, aequum putauit imperator prius heredes conueniri debere, in reliquum possessorem omnem: et ita pronuntiauit.
当他们因莫斯基斯的欠款而被起诉,并声称莫斯基斯的继承人有偿债能力,且还有许多其他人也从同一财产中购买了土地时,皇帝认为,首先应当起诉继承人,对于不足部分,则应当起诉所有的占有者,并据此作出了判决。
§49.14.47.1Aemilius Ptolemaeus conduxerat a fisco possessionem eamque paulatim pluribus locauerat maiore quantitate quam ipse susceperat: conueniebatur a procuratoribus Caesaris in eam quantitatem quam ipse perciperet.
埃米利乌斯·托勒密(Aemilius Ptolemaeus)从国库承租了一块土地,并逐渐将其转租给几个人,转租租金高于他自己承诺支付的数额。 凯撒的代理官们起诉他,要求其支付他自己收取的数额。
hoc iniquum et inutile fisco uidebatur, ut tamen suo periculo ipse eos quibus locauerat conueniret: ideoque pronuntiauit in eam solam quantitatem eum conueniri debere, qua ipse conductor exstiterat.
这在皇帝看来是不公平的,对国库也无益,因为这意味着他仍须自担风险去起诉那些他转租给的人;因此,皇帝判决,他应当仅就他自己作为承租人时所约定的数额被提起诉讼。