[UALENS libro quinto fideicommissorum.
[瓦伦斯《信托集》第五卷。
] §49.14.42.prArrianus Seuerus praefectus aerarii, cum eius, qui tacite rogatus fuerat non capienti fideicommissum reddere, bona publicata erant, pronuntiauit nihilo minus ius deferendi ex constitutione diui Traiani habere eum cui fideicommissum erat relictum.
] 国库长官阿利亚努斯·塞维鲁判定,在被默示要求将信托财产转交给无受领能力之人的财产被没收时,被遗赠该信托财产之人仍根据神君图拉真的宪令享有申报该信托的权利。
§49.14.42.1Quia autem nonnulli ingrati aduersus beneficium diui Traiani post professionem quoque de tacito fideicommisso factam cum possessoribus transigunt atque tribus edictis euocati non respondent, placuit senatui tantum ab eo qui id fecisset exigi, quantum apud aerarium ex ea causa quam detulerat remanere oporteret, si professionem suam implesset: et si possessoris quoque fraus apud praefectum conuicta fuisset, ab eo quoque quod conuictus inferre debuisset exigi.
然而,由于一些人对神君图拉真的恩惠忘恩负义,在对默示信托做出申报之后,仍与占有者私下和解,且经三次告示传唤仍不予回应,因此元老院决定:应当向实施此种行为之人征收如下数额的款项,即如果其履行了申报,因其所申报之案由本来应当留存于国库中的数额;且若占有者的欺诈行为亦在长官面前被证实,则也应当向该占有者征收其在被定罪时本应缴纳的数额。