[UALENS libro quinto fideicommissorum. ] §49.14.42.prArrianus Seuerus praefectus aerarii, cum eius, qui tacite rogatus fuerat non capienti fideicommissum reddere, bona publicata erant, pronuntiauit nihilo minus ius deferendi ex constitutione diui Traiani habere eum cui fideicommissum erat relictum.
[발렌스 『유탁신탁집』 제5권.] 국고장관 아리아누스 세베루스는, 수령 능력이 없는 자에게 유탁신탁을 인도하도록 묵시적으로 요구받았던 자의 재산이 몰수되었을 때, 그럼에도 불구하고 유탁신탁을 유증받은 자가 신군 트라야누스의 칙법에 따라 이를 신고할 권리를 가진다고 판결했다.
§49.14.42.1Quia autem nonnulli ingrati aduersus beneficium diui Traiani post professionem quoque de tacito fideicommisso factam cum possessoribus transigunt atque tribus edictis euocati non respondent, placuit senatui tantum ab eo qui id fecisset exigi, quantum apud aerarium ex ea causa quam detulerat remanere oporteret, si professionem suam implesset: et si possessoris quoque fraus apud praefectum conuicta fuisset, ab eo quoque quod conuictus inferre debuisset exigi.
그러나 신군 트라야누스의 은혜를 저버린 일부 자들이 묵시적 유탁신탁에 관한 신고가 행해진 후에도 점유자들과 합의를 보고, 세 차례의 소환장을 통해 소환되었음에도 응하지 아니하므로, 그러한 행위를 한 자로부터는 만일 그가 자신의 신고를 이행했더라면 그가 신고한 사유로부터 국고에 잔류해야 했을 만큼의 금액을 징수하고, 만일 점유자의 기망 또한 장관 앞에서 입증된다면 그 점유자로부터도 유죄로 판정되었을 때 그가 납부했어야 할 금액을 징수하는 것이 원로원의 결의가 되었다.