Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §49.14.3.pr-49.14.3.11

关于逃税默示信托与国库权利的皇帝复批

第 8524 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段落涉及关于逃避法律的默示信托的判定标准及其效力,以及国库合同、债务追收、自由诉讼和发现财宝时国库分配比例的各种皇帝复批。

[IDEM libro tertio de iure fisci. ] §49.14.3.prNon intellegitur fraudem legi fecisse, qui rogatus est palam restituere.
[IDEM libro tertio de iure fisci.] 公开被请求予以返还之人,不被视为对法律实施了欺诈。
sed cum quidam testamento suo ita scripsisset: 'uos rogo, ut in eo, quod a uobis peti, fidem praestetis: perque deum, ut faciatis, rogo' et quaereretur, an id palam datum intellegeretur: Iulianus respondit non quidem apparere, quid ab heredibus ex huiusmodi uerbis petitum est.
然而,当某人在其遗言中这样写道:“我请求你们,在我向你们请求的事项中恪守诚信;我并奉神之名请求你们,予以执行”,且被问及此项是否被视为公开给予时,尤里亚努斯回答称,根据此类言词,继承人被请求的事项确实无法显现。
quaeri autem solere, quando intellegatur quis in fraudem legis fidem suam accommodare: et fere eo iam decursum, ut fraus legi fieri uideatur, quotiens quis neque testamento neque codicillis rogaretur, sed domestica cautione et chirographo obligaret se ad praestandum ei qui capere non potest: ideoque dici posse ex supra dictis uerbis non esse legi fraudem factam.
但通常会探讨的是,何时某人被视为意图欺诈法律而提供其承诺:现在基本上已形成如下见解,即每当某人既未在遗嘱中也未在遗嘱补充书中被请求,而是通过私下的保证书和自笔手书让自己向无法接受继承之人承担给付义务时,即被视为对法律实施了欺诈;因此,根据上述言词,可以认定未对法律实施欺诈。
§49.14.3.1Si quis palam rogatus et tacite esset, agitabatur, quid magis praeualeret: utrum id ipsum noceret, quod tacite rogatus esset, an prodesset, quod palam petitum esset.
如果某人既被公开请求也被默示请求,则当时曾产生争论,即哪一方面更占优势:究竟是其被默示请求这一事实本身具有损害性,还是其被公开请求具有益处。
et diuus Hadrianus rescripsit in eo, quod cuiusque fidei palam commissum est, non esse existimandum fidem suam in fraudem legis accommodasse.
对此,神君哈里亚努斯复批,对于公开信赖各人诚信而交付的事项,不应当认为其提供承诺是为了欺诈法律。
§49.14.3.2Quando autem fraus interposita uideatur, agendum est, id est utrum exitus spectari deberet an consilium: forte si tunc, cum tacite fideicommittebatur, non capiebat is, cui restitui iubebatur, mortis uero tempore capere poterat, uel contra.
至于何时被视为介入了欺诈,则必须予以探讨,即应当看结果还是看意图:例如,如果在默示进行信托时,被命令返还的接受人无法接受,但在其死亡时能够接受,反之亦然。
et placuit exitum esse spectandum.
现已确定,应当着眼于结果。
§49.14.3.3Tacita autem fideicommissa frequenter sic deteguntur, si proferatur chirographum, quo se cauisset cuius fides eligitur, quod ad eum ex bonis defuncti peruenerit, restituturum.
默示的信托通常是这样被发现的:如果出示了被选任其诚信之人所出具的自笔手书,据此他已保证将从死者遗产中归其所有的财产予以返还。
sed et ex aliis probationibus manifestissimis idem fit.
但同样,通过其他最显而易见的证据亦可证明此事。
§49.14.3.4Cum ex causa taciti fideicommissi bona ad fiscum pertinent, omnia, quae in testamento utiliter data sunt, ualent: et ita diuus Pius rescripsit.
当基于默示信托的事由财产归属于国库时,遗嘱中有效给予的一切内容均有效;神君皮乌斯亦曾如此复批。
§49.14.3.5Diui fratres recripserunt in uenditionibus fiscalibus fidem et diligentiam a procuratore exigendam et iusta pretia non ex praeterita emptione, sed ex praesenti aestimatione constitui: sicut enim diligenti cultura pretia praediorum ampliantur, ita, si neglegentius habita sint, minui ea necesse est
神君兄弟皇帝们复批,在国库出售中,应当要求代理人恪尽诚信与勤勉,且合理的售价不应根据过去的购买价,而应根据当前的评估来确定:因为正如由于勤勉的耕作能使土地增值一样,如果对其管理较为疏忽,其价值必然会减少。
§49.14.3.6Cum quinquennium, in quo quis pro publico conductore se obligauit, excessit, sequentis temporis nomine non tenetur: idque principalibus rescriptis exprimitur.
当某人为公家承租人承担担保义务的五年期限届满时,他不再为随后的期间承担责任;这一点在皇帝的复批中已被阐明。
diuus etiam Hadrianus in haec uerba rescripsit: 'Ualde inhumanus mos est iste, quo retinentur conductores uectigalium publicorum et agrorum, si tantidem locari non possint.
神君哈里亚努斯亦在复批中用如下言词表示:“你们那种在公税及土地承租人无法以同等租金出租时便予以留难的习俗是非常不人道的。
nam et facilius inuenientur conductores, si scierint fore ut, si peracto lustro discedere uoluerint, non teneantur'.
因为如果承租人们知道,五年期满后若他们想要离开,便不再受约束,那么就更容易找到承租人。
§49.14.3.7Si posteriori creditori fiscus successerit, eo iure utitur, quo is usurus erat, cui successit.
” 如果国库承继了后顺位债权人,则其行使被承继人原本将行使的相同权利。
§49.14.3.8Multa principalia sunt rescripta, quibus cauetur non aliter fiscum debitorum suorum debitores conuenire, nisi principales debitores defecerint, uel ex ratione fisci nomina facta liquido probentur, uel ex contractu fiscali debitores conueniantur.
有许多皇帝复批规定,国库只有在主债务人无力偿还、或者国库账目上明确证明债权成立、或者债务人因国库合同而被起诉时,方可起诉其债务人的债务人。
§49.14.3.9Diuus Hadrianus Flauio Proculo rescripsit, cum in libertatem proclamat qui ex bonis ad fiscum pertinentibus esse dicitur, iudicium dari praesentibus et agentibus etiam his, qui negotiis fisci solent interuenire: et huiusmodi liberales causae, si non interueniente fisci aduocato decisae sint, in integrum restituuntur.
神君哈里亚努斯给弗拉维乌斯·普罗库鲁斯复批称,当声称属于国库财产的人主张其自由时,应当在那些通常介入国库事务之人到场且参与诉讼的情况下给予审判;而且此种涉及自由的案件,如果是在国库代理人未介入的情况下做出的裁决,应当恢复原状。
§49.14.3.10Si in locis fiscalibus uel publicis religiosisue aut in monumentis thensauri reperti fuerint, diui fratres constituerunt, ut dimidia pars ex his fisco uindicaretur.
神君兄弟皇帝们规定,如果在国库拥有的土地、公有土地、宗教圣地或墓地中发现了财宝,其中的二分之一应当归国库所有。
item si in Caesaris possessione repertus fuerit, dimidiam aeque partem fisco uindicari.
同样,如果是在皇帝的领地内发现的,二分之一也同样归国库所有。
§49.14.3.11Deferre autem se nemo cogitur, quod thensaurum inuenerit, nisi ex eo thensauro pars fisco debeatur.
但没有人仅仅因为发现了财宝就被迫进行通报,除非从该财宝中应当分给国库一部分。
qui autem, cum in loco fisci thensaurum inuenerit, partem ad fiscum pertinentem suppresserit, totum cum altero tanto cogitur soluere.
然而,在国库的土地上发现财宝却隐瞒属于国库部分的人,将被迫支付全部以及相当于该全部的等额罚金。

词汇与语法注释

  1. §49.14.3.prpeti — peti 应理解为完成时第一人称单数 petii(由 petivi 缩写而来,指立遗嘱人过去的要求),而非现在时被动不定式。
  2. §49.14.3.3restituturum — restituturum 是省略了 (eum) ... (esse) 的将来主动分词用作不定式,构成“对格加不定式”结构,其隐含的主语是承诺承担义务的受托人(cuius fides eligitur)。
  3. §49.14.3.6fore ut — fore ut 用作迂回式将来不定式结构,引导条件从句中的虚拟式 uoluerint(完成时)以及结果从句中的 non teneantur(现在时)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §49.14.3.pr-49.14.3.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:49.14.3.pr-49.14.3.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。