Humanitext Reader

ユスティニアヌス1世 · 学説彙纂 §49.14.3.pr-49.14.3.11

脱法的な信託遺贈と国庫の権利に関する勅答

8524 / 9271 箇所 · ラテン語

要旨

本チャンクは、法を免れる脱法的な信託遺贈(黙示的信託)の判定基準や効果、および国庫による契約、債権回収、奴隷の自由訴訟、財宝の発見時の国庫帰属の割合に関する様々な皇帝勅答を扱っている。

[IDEM libro tertio de iure fisci. ] §49.14.3.prNon intellegitur fraudem legi fecisse, qui rogatus est palam restituere. sed cum quidam testamento suo ita scripsisset: 'uos rogo, ut in eo, quod a uobis peti, fidem praestetis: perque deum, ut faciatis, rogo' et quaereretur, an id palam datum intellegeretur: Iulianus respondit non quidem apparere, quid ab heredibus ex huiusmodi uerbis petitum est. quaeri autem solere, quando intellegatur quis in fraudem legis fidem suam accommodare: et fere eo iam decursum, ut fraus legi fieri uideatur, quotiens quis neque testamento neque codicillis rogaretur, sed domestica cautione et chirographo obligaret se ad praestandum ei qui capere non potest: ideoque dici posse ex supra dictis uerbis non esse legi fraudem factam. §49.14.3.1Si quis palam rogatus et tacite esset, agitabatur, quid magis praeualeret: utrum id ipsum noceret, quod tacite rogatus esset, an prodesset, quod palam petitum esset. et diuus Hadrianus rescripsit in eo, quod cuiusque fidei palam commissum est, non esse existimandum fidem suam in fraudem legis accommodasse. §49.14.3.2Quando autem fraus interposita uideatur, agendum est, id est utrum exitus spectari deberet an consilium: forte si tunc, cum tacite fideicommittebatur, non capiebat is, cui restitui iubebatur, mortis uero tempore capere poterat, uel contra. et placuit exitum esse spectandum. §49.14.3.3Tacita autem fideicommissa frequenter sic deteguntur, si proferatur chirographum, quo se cauisset cuius fides eligitur, quod ad eum ex bonis defuncti peruenerit, restituturum. sed et ex aliis probationibus manifestissimis idem fit. §49.14.3.4Cum ex causa taciti fideicommissi bona ad fiscum pertinent, omnia, quae in testamento utiliter data sunt, ualent: et ita diuus Pius rescripsit. §49.14.3.5Diui fratres recripserunt in uenditionibus fiscalibus fidem et diligentiam a procuratore exigendam et iusta pretia non ex praeterita emptione, sed ex praesenti aestimatione constitui: sicut enim diligenti cultura pretia praediorum ampliantur, ita, si neglegentius habita sint, minui ea necesse est §49.14.3.6Cum quinquennium, in quo quis pro publico conductore se obligauit, excessit, sequentis temporis nomine non tenetur: idque principalibus rescriptis exprimitur. diuus etiam Hadrianus in haec uerba rescripsit: 'Ualde inhumanus mos est iste, quo retinentur conductores uectigalium publicorum et agrorum, si tantidem locari non possint. nam et facilius inuenientur conductores, si scierint fore ut, si peracto lustro discedere uoluerint, non teneantur'. §49.14.3.7Si posteriori creditori fiscus successerit, eo iure utitur, quo is usurus erat, cui successit. §49.14.3.8Multa principalia sunt rescripta, quibus cauetur non aliter fiscum debitorum suorum debitores conuenire, nisi principales debitores defecerint, uel ex ratione fisci nomina facta liquido probentur, uel ex contractu fiscali debitores conueniantur. §49.14.3.9Diuus Hadrianus Flauio Proculo rescripsit, cum in libertatem proclamat qui ex bonis ad fiscum pertinentibus esse dicitur, iudicium dari praesentibus et agentibus etiam his, qui negotiis fisci solent interuenire: et huiusmodi liberales causae, si non interueniente fisci aduocato decisae sint, in integrum restituuntur. §49.14.3.10Si in locis fiscalibus uel publicis religiosisue aut in monumentis thensauri reperti fuerint, diui fratres constituerunt, ut dimidia pars ex his fisco uindicaretur. item si in Caesaris possessione repertus fuerit, dimidiam aeque partem fisco uindicari. §49.14.3.11Deferre autem se nemo cogitur, quod thensaurum inuenerit, nisi ex eo thensauro pars fisco debeatur. qui autem, cum in loco fisci thensaurum inuenerit, partem ad fiscum pertinentem suppresserit, totum cum altero tanto cogitur soluere.
[同著者、国庫の法に関する第三巻において。]公開の形で返還することを求められた者は、法を欺く行為を行ったとは解されない。しかし、ある者がその遺言において次のように書いており、すなわち「私があなた方に求めたことについて、あなた方が信義を尽くすよう求めます。また、神にかけて、そうしてくださるよう求めます」、これが公開の形で与えられたと解されるかどうかが問われたとき、ユリアヌスは、このような文言から相続人たちに何が求められたのかは確かに明らかではないと回答した。しかし、いかなる場合に、人が法を欺くためにその信義を提供すると解されるかが通常問われるのであり、そして今日では、遺言によっても遺言補足書によっても求められていないにもかかわらず、私的な保証書や自筆証書によって、受領能力のない者に対して給付する義務を自ら負う場合にはいつでも、法に対する欺罔が行われたとみなされるという見解にほぼ至っている。したがって、上記の文言からは、法に対する欺罔は行われなかったと言うことができる。もしある者が公開の形でも黙示の形でも求められていた場合、どちらがより優先されるべきか、すなわち、黙示に求められたという事実そのものが不利益となるのか、それとも公開の形で求められたことが利益となるのかが議論された。 grinning そして、神君ハドリアヌスは、公開の形で誰かの信義に委ねられた事項については、法を欺くためにその信義を提供したとみなすべきではないと復答した。しかし、いつ欺罔が介在したとみなされるべきかについては、結果が考慮されるべきか、それとも意図が考慮されるべきかを論じる必要がある。例えば、黙示の遺言信託がなされた当時には、返還を命じられた者が受領能力を有していなかったが、死亡の時には受領能力を有していた場合、あるいはその逆の場合である。そして、結果が考慮されるべきであると決定された。しかし、黙示の遺言信託は、しばしば次のようにして発覚する。すなわち、その信義が選ばれた者が、被相続人の財産から自己に帰したものを返還することを自ら保証した自筆証書が提示される場合である。しかし、他の極めて明白な証拠からも同様のことが生じる。黙示の遺言信託の原因によって財産が国庫に帰属するとき、遺言において有効に与えられたすべてのものは効力を有する。神君ピウスもこのように復答した。神君たる兄弟皇帝たちは、国庫による売却においては、代理人に誠実と勤勉が要求されるべきであり、適正な価格は過去の買入れからではなく、現在の評価に基づいて設定されるべきであると復答した。なぜなら、勤勉な耕作によって土地の価格が増大するのと同様に、不注意に扱われた場合には、それが減少することは避けられないからである。公の賃借人のために自ら義務を負った五年の期間が経過したときは、その後の期間の名目においては責任を負わない。そして、このことは皇帝の復答に明示されている。神君ハドリアヌスもまた、次のような文言で復答した。「公の税および土地の賃借人たちが、同額で賃貸できない場合に引き留められるというそなたたちのその慣行は、極めて非人道的である。なぜなら、五年期が終了したときに立ち去ることを望むならば拘束されないということを知っていれば、賃借人はより容易に見つかるからである。」もし国庫が後順位の債権者を承継したときは、承継された者が行使するはずであったのと同一 of 権利を行使する。国庫がその債務者の債務者を訴追するのは、主たる債務者が不履行に陥った場合、あるいは国庫の会計から債権が明白に証明される場合、あるいは国庫の契約に基づいて債務者が訴えられる場合でなければ許されないと規定する、多くの皇帝の復答が存在する。神君ハドリアヌスはフラウィウス・プロクルスに対し、国庫に帰属する財産に属すると言われている者が自由を主張するときは、国庫の事務に通常関与する者たちも立ち会い、かつ関与している状態で裁判が与えられるべきであり、また、この種の自由訴訟が国庫の代理人の立ち会いなしに決定された場合には、原状に回復されると復答した。もし国庫の土地、公有地、宗教的な場所、あるいは墓地において宝が発見されたときは、その二分の一を国庫のために回収すべきであると、神君たる兄弟皇帝たちは規定した。同様に、もし皇帝の所有地において発見されたときも、等しく二分の一が国庫のために回収される。しかし、宝から一部が国庫に義務づけられている場合でなければ、宝を発見したという理由で自ら申告することを強制される者は誰もいない。しかし、国庫の土地において宝を発見したにもかかわらず、国庫に帰属する部分を隠匿した者は、そのすべてと、それと同額の倍額を支払うことを強制される。

語釈・文法注

  1. §49.14.3.prpeti — peti は、受動態現在不定詞ではなく、完了時制第一人称単数 petii(petivi の縮約形)と解される。遺言者の過去の発言(「私があなた方に求めたこと」)を指す。
  2. §49.14.3.3restituturum — restituturum は (eum) restituturum (esse) の対格不定詞句であり、主語は chirographum によって返還の義務を自らに課した受託者(cuius fides eligitur)を指す。
  3. §49.14.3.6fore ut — fore ut は未来不定詞の代用表現であり、それに続く si 節の中の接続法 uoluerint(完了)および結果節の non teneantur(現在)を導く。

この箇所を引用する

ユスティニアヌス1世, 学説彙纂 §49.14.3.pr-49.14.3.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:49.14.3.pr-49.14.3.11

AIによる草稿訳である旨と閲覧日を添えてください。

訳文・注・要旨はAIによる草稿で、読者の指摘により改訂されています。