[IDEM libro secundo de iure fisci. ] §49.14.2.prEx quibusdam causis delatione suscipientium fama non laeditur, ueluti eorum, qui non praemii consequendi, item eorum, qui ulciscendi gratia aduersarium suum deferunt, uel quod nomine rei publicae suae quis exsequitur causam: et haec ita obseruari plurifariam principalibus constitutionibus praecipitur.
[IDEM libro secundo de iure fisci.] 在某些情况下,进行通报者的名誉并不受损,例如那些并非为了获得奖赏,以及同样为了复仇而告发其对手的人,或者因为某人以其自治市的名义进行诉讼;并且皇帝宪令在多处规定,这些规则应当如此遵守。
§49.14.2.1Diuus Hadrianus Flauio Arriano in haec uerba rescripsit: 'Quin ei, qui instrumenta ad causam fisci pertinentia, cum possit exhibere, non exhibet, nocere debeat, si uerum aliter non inuenitur, ea subtracta esse credantur, quae nocitura causae eius fuerint, dubitatum non est.
神君哈里亚努斯给弗拉维乌斯·阿里亚努斯复批道:“对于那些能够出示与国库案件相关的文书却不出示的人,应当对其产生不利,对此毫无疑问;如果无法通过其他方式发现真相,则那些将对他的案件不利的文书应被视为已被隐匿。
sed nec alias dubitari oportet, quin non in aliam rem nocere debeant, quam in eam qua desiderata sunt'.
但同样在其他方面也不应怀疑,这些文书不应对除了要求出示该文书的案件之外的其他事项产生不利。
§49.14.2.2Item diui fratres ad libellum Cornelii Rufi rescripserunt totiens edenda esse instrumenta, quotiens de iure capiendi uel de iure dominii uel de aliqua causa simili re nummaria quaeratur, non si de capitali causa agatur.
” 同样,神君兄弟皇帝们对科尔内利乌斯·鲁福斯的呈批复称,每当涉及接受财产的权利、所有权或任何类似的金钱案件时,都必须出示文书,但如果是审理涉及死罪的案件,则不在此限。
§49.14.2.3Senatus censuit, ut, si neque delator neque possessor tribus edictis euocati adfuerint, delatoris quidem fideiussores teneantur et ei postea publicam causam deferendi ius adimatur, possessoris autem ius idem esset, quod si delatus omnino non esset.
元老院决议,如果经三次告示传唤,通报人和占有人均未到场,则通报人的保证人应当承担责任,且此后剥夺该通报人通报公诉案件的权利;而占有人的权利则与完全未被通报时的权利相同。
§49.14.2.4Quotiens tamen delator adesse iussus cessat nec hoc fraude possessoris factum esse probabitur, diuus Hadrianus rescripsit secundum possessorem pronuntiari oportere, ita ut sententia comprehendatur etiam delatores edicto id comprehendisse.
然而,每当通报人被命令到场却怠于到场,且未能证明这是由于占有人的欺诈所致时,神君哈里亚努斯复批道,应当做出有利于占有人的判决,并使判决书中也包含通报人已通过告示了解此点的内容。
§49.14.2.5Diuus Pius Caecilio Maximo rescripsit constitutionem patris sui, qua compelleretur delator edere mandatorem ac, nisi edidisset, ut in uincula deduceretur, eo pertinere, non ut delator poena subduceretur, si mandatorem haberet, sed ut mandator quoque perinde atque si ipse detulisset puniretur.
神君皮乌斯给凯基利乌斯·马克西穆斯复批道,他父亲的宪令(根据该宪令,通报人被强迫指明委托人,若不指明,则应被关押)旨在:并非如果通报人有委托人就可以免除处罚,而是委托人也应当如同自己亲自通报一样受到处罚。
§49.14.2.6Imperator noster Seuerus Augustus constituit, ne serui delatores dominorum audiantur, sed ut poena coerceantur: libertos quoque causae mandatores contra patronos a praesidibus prouinciarum poenae plectendos.
我们的皇帝塞维鲁·奥古斯都规定,不应听取主人之奴隶通报人的陈述,而应以刑罚予以制止;此外,针对其赞助人而作为案件委托人的解放自由人,也应由省督予以惩处。
§49.14.2.7Complura sunt rescripta principalia, quibus cauetur non obesse errorem cuiquam, quod ignotus iuris sui ipse se detulerit.
有数个皇帝复批规定,因不了解自己的法律权利而通报自己,此种错误不应对任何人造成不利。
sed extat eorundem principum rescriptum, ex quo uidetur posse defendi ita demum non nocere cuiquam se detulisse, si ea persona sit, quae ignorare propter rusticitatem uel propter sexum femininum ius suum possit.
但亦存在相同皇帝们的复批,根据该复批,似乎可以主张,只有在通报人由于粗鲁无知或由于女性性别而可能不了解其自身权利的情况下,其通报自己的行为才不对其造成不利。