[CALLISTRATUS libro primo de iure fisci. ] §49.14.1.prUariae causae sunt, ex quibus nuntiatio ad fiscum fieri solet.
[CALLISTRATUS libro primo de iure fisci.] 向国库进行通报的原因有多种。
aut enim se quis, quod tacite relictum est, profitetur capere non posse uel ab alio praeuentus defertur: uel quod mors ab heredibus non uindicatur: uel quod indignus quis heres nuntiatur: uel quod princeps heres institutus et testamentum siue codicilli subrepti esse nuntiantur: uel quod dicatur quis thensaurum inuenisse: uel magni pretii rem minoris ex fisco comparasse: uel praeuaricatione fiscum uictum esse: uel eum decessisse, qui in capitali crimine esset: uel etiam post mortem aliquem reum esse: uel domum destructam esse: uel ab accusatione recessum: uel rem litigiosam uenumdari: uel poenam fisco ex contractu priuato deberi: uel aduersus leges commissum factum esse.
因为要么有人就暗中遗留给他的财产,申报自己无法接受,或者被他人先发制人而被告发;或者因为继承人未为死者复仇;或者因为某人作为不配得的继承人被通报;或者因为皇帝被指定为继承人,而遗言书或遗言补呈书被通报遭窃;或者因为有人据说发现了宝藏;或者据说有人以较低价格从国库购买了昂贵之物;或者据说由于串通诉讼导致国库败诉;或者据说被控死罪的人已经死亡;或者甚至在死后某人仍被控诉;或者据说房屋被拆毁;或者指控被撤回;或者争议中的财产被出售;或者由于私人契约而欠付国库罚金;或者据说做出了违反法律的行为。
§49.14.1.1An bona, quae soluendo non sint, ipso iure ad fiscum pertineant, quaesitum est.
曾有疑问:资不抵债的财产是否依法当然归属于国库。
§49.14.1.2Labeo scribit etiam ea, quae soluendo non sint, ipso iure ad fiscum pertinere.
拉贝奥写道,即使是那些资不抵债的财产,也依法当然归属于国库。
sed contra sententiam eius edictum perpetuum scriptum est, quod ita bona ueneunt, si ex his fisco adquiri nihil possit.
但与他的意见相反,永久告示规定,只有在无法从中为国库取得任何收益的情况下,财产才得如此被变卖。
§49.14.1.3Diuus Pius Coelio Amaranto ita rescripsit uacantium bonorum nuntiationem quadriennio finiri idque tempus ex die, quo certum esse coepit neque heredem neque bonorum possessorem exstare, computari oportere Praescriptio autem uiginti annorum, quae etiam circa requirendorum adnotatorum bona obseruatur, ex constitutione diui Titi solet ex eo numerari, ex quo quid ad fiscum pertinere potuit.
神君皮乌斯给凯里乌斯·阿马拉恩图斯复批道,无主财产的通报期限为四年,且该期限应当自确知既无继承人也无财产占有人之日起算。 然而,亦适用于搜捕名单中人财产的二十年时效,根据神君提图斯的宪令,通常自某些财产有可能归属于国库之时起算。
§49.14.1.4Causae autem, quae statim motae sunt et tractae ultra uicensimum annum, differri possunt etiam post uicensimum annum.
但是,立即提起并拖延超过二十年的诉讼,在二十年之后仍可继续进行。
§49.14.1.5Illae quoque causae, quae a priore nuntiatore proditae dicantur, etiam post annos, quibus praescribi diximus, fisco nuntiari possunt.
此外,那些据说由前一通报人透露的诉讼,即使在我们所说的时效届满的年数之后,仍可向国库通报。