Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §49.14.13.pr-49.14.13.10

不可取得遗赠之自愿申报与报偿规则

第 8534 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节阐述了在《尤里乌斯与帕皮乌斯法》下自愿申报无法取得之遗赠的报偿制度,并结合历代皇帝的告示和敕答,详细说明了报偿向继承人的转移、自愿申报与他人密告的区别以及不适格者的排除等规则。

[PAULUS libro septimo ad legem Iuliam et Papiam.
[巴乌鲁斯,论尤里乌斯与帕皮乌斯法第七卷。
] §49.14.13.prEdicto diui Traiani, quod proposui, significatur, ut, si quis, antequam causa eius ad aerarium deferatur, professus esset eam rem quam possideret capere sibi non licere, ex ea partem fisco inferret, partem ipse retineret.
] 在我所提出的神君图拉真的告示中,规定如下:若任何人在其案件被上报至元老院国库之前,申报自己占有的那份财产是不允许自己取得的,则应将其中一部分缴纳给皇帝国库,自己保留一部分。
§49.14.13.1Idem postea edicto significauit, ut, quaecumque professa esset uel palam uel tacite relictum sibi quod capere non posset et probasset iam id ad fiscum pertinere: etiamsi id non possideret, ex eo, quod redactum esset a praefectis aerario, partem dimidiam ferat.
该皇帝后来在告示中又规定:任何女性,若她公开或默示地申报了遗赠给她的、她无法取得的财产,并证明该财产已归属于皇帝国库,那么即使她并未占有该财产,她也应从元老院国库主管所收回的财产中获得一半的分额。
§49.14.13.2Nihil autem interest, quae causa impediat ius capiendi.
然而,何种原因阻碍了取得权,这并无区别(并不重要)。
§49.14.13.3Id autem deferri debet, quod latet, non id quod fisci est.
但是,应当申报的是隐藏的财产,而非已属于皇帝国库的财产。
§49.14.13.4Ad heredes eius, qui se detulerat, non uidebatur praemium transire: sed diuus Hadrianus rescripsit, ut, licet ante decessisset is qui se detulerat, antequam id quod detulerat fisco addiceretur, heredi eius praemium daretur.
过去人们认为,报偿并不转移给申报自我的那名申报人的继承人;但神君哈德良敕答道,即使申报自我的申报人在其申报的财产被判定归于皇帝国库之前就已经去世,也应当将报偿给与其继承人。
§49.14.13.5Exstat eiusdem Hadriani epistula, ut, si is qui se deferre poterat morte praeuentus fuerit, heres eius, si detulerit, praemium consequatur: 'si tamen', inquit, 'liquebit defunctum eius animi fuisse, ut se uellet deferre': si uero idcirco dissimulauerit, dum rem occultari sperat, heredem eius ultra uulgare praemium nihil consecuturum.
存在同一哈德良的信函,规定:若本可申报自我的人因死亡而被阻碍,其继承人如果进行了申报,则可以获得报偿:“然而,”他说,“必须证明死者生前确有申报自我的意图”;但如果他为了使财产保持隐藏的目的而对此事隐瞒不报,则其继承人除了普通的报偿之外什么也得不到。
§49.14.13.6Item diui fratres rescripserunt heredes eorum, quibus tacitum fideicommissum relictum est, ita demum ex beneficio Traiani deferre se posse, si is, cui datum fuerat, morte praeuentus esset et ideo per angustias temporis deferre se non potuerit.
同样,神君兄弟皇帝们敕答,被留给默示遗言信托之人的继承人,只有在受托人因死亡而受阻,从而因时间紧迫无法亲自申报的情况下,才能根据图拉真的优惠政策进行申报。
§49.14.13.7Cum ante apertum testamentum tacitum fideicommissum nuntiatum esset ab his, qui fidem tacitam susceperunt, deinde post apertas a fideicommissario delatum esset, diuus Antoninus recipi professionem eius iussit: neque enim dignam esse praemio tam praecipitem festinationem prioris, et cum quis se nuntiet non capere, potius confiteri de suo iure quam aliud deferre uidetur.
在遗嘱公开前,若承担默示信托义务的人告发了默示遗言信托,随后在遗嘱公开后,遗言信托受益人进行了申报,则神君安敦尼命令应当接受受益人的申报。 因为前者的性急仓促并不配获得报偿,而且当某人声明自己无法取得财产时,他看起来更多的是在就自己的权利进行自白,而非告发他人的事情。
§49.14.13.8Ad eos beneficium Traiani pertinet, qui ex defuncti uoluntate relictum sibi capere non possunt.
图拉真的优惠政策适用于那些根据死者遗志无法取得留给其自身的财产的人。
ergo nec illud, quod seruo meo relictum est, deferre potero.
因此,对于遗赠给我奴隶的财产,我不能进行申报。
§49.14.13.9Eos, qui quasi indigni repelluntur, summouendos esse ab eiusmodi praemio: id est eos, qui de inofficioso egerunt uel falsum dixerunt testamentum, qui usque ad finem litis obpugnauerunt testamentum.
那些因不适格而被拒绝的人,应当被排除在此类报偿之外:即那些提起不孝遗嘱之诉的人、或者声称遗嘱是伪造的人,以及直到诉讼结束一直在攻击遗嘱的人。
§49.14.13.10Ei, qui per errorem se detulit, cum capere solidum posset, non nocere hoc diuus Hadrianus et diuus Pius et fratres rescripserunt.
神君哈德良、神君庇护以及兄弟皇帝们敕答,对于因错误而申报了自己,而实际上能够取得全部财产的人,这并不会对其造成损害。

词汇与语法注释

  1. 49.14.13.1quaecumque professa esset — `quaecumque` 是关系代词的阴性单数主格。在此,它特指在婚姻法(《尤里乌斯与帕皮乌斯法》)下受到取得财产限制(`capere non posse`)的女性(例如无子女的女性),或者可以理解为省略了 `persona`。由于在该法律背景下女性的继承和受遗赠资格经常受到限制,因此这里具体设想了一位女性申报人。
  2. 49.14.13.5eius animi fuisse — `eius animi` 是性质属格(genitive of quality),与系动词 `fuisse`(宾格不定式结构中的谓语)连用,表示“曾具有那样的意图(意愿)”。接下来的 `ut se uellet deferre` 从属句具体说明了该意图的内容。
  3. 49.14.13.7post apertas — `apertas` 是阴性复数宾格形容词,此处省略了名词 `tabulas`(遗言板、遗嘱)。其意为“在遗嘱(板)被打开(公开)之后”。
  4. 49.14.13.7potius confiteri de suo iure quam aliud deferre — `aliud` 是中性单数宾格,意为“他人的案件”或“其他事物”。此处将“告发他人的不适格(`aliud deferre`)”与“就自己的(取得限制)权利进行自白(`confiteri de suo iure`)”相对比,以此区分主动申报(自首)与密告。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §49.14.13.pr-49.14.13.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:49.14.13.pr-49.14.13.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。