[MACER libro secundo de appellationibus. ] §49.13.1.prAppellatore defuncto, si quidem sine herede, cuiuscumque generis appellatio fuit, euanescit.
[马塞尔,《论上诉》第二卷] 在上诉人死亡时,如果确实在没有继承人的情况下死亡,则无论该上诉属何种性质,均告消灭。
quod si appellatori heres extiterit, si quidem nullius alterius interest causas appellationis reddi, cogendus non est peragere appellationem: si uero fisci uel alterius, contra quem appellatum est, interest, heres causas appellationis reddere necesse habet.
但如果上诉人有继承人出现,且如果确实没有其他人的利益关系到上诉理由的陈述,则不应强迫该继承人继续进行上诉;但如果关系到国库或被上诉之他人的利益,则继承人必须陈述上诉理由。
nullius autem interest, ueluti cum sine ademptione bonorum relegatus est.
至于不关系到任何人的利益,例如在未没收财产的情况下被处以放逐。
nam si ademptis bonis relegatus uel in insulam deportatus uel in metallum datus prouocatione interposita decesserit, imperator noster Alexander Plaetorio militi ita rescripsit: 'Quamuis pendente appellatione morte rei crimen extinctum sit, data tamen etiam de parte bonorum eius sententia proponitur, aduersus quam non aliter is, qui emolumentum successionis habet, optinere potest, quam si in reddendis causis appellationis iniquitatem sententiae detexerit'.
因为如果一个被没收财产而放逐、或被流放到岛上、或被判处矿山劳役的人,在提起上诉后死亡,我们的皇帝亚历山大向军人普莱托里乌斯批复如下:“虽然在上诉悬而未决期间,因被告死亡而使罪行归于消灭,但对于其部分财产所作出的判决仍然存在,针对该判决,享有继承利益的人不能胜诉,除非在陈述上诉理由时揭示了该判决的不公。
§49.13.1.1Tutor quoque in negotio pupilli appellatione interposita si decesserit, heredem eius causas appellationis reddere necesse est, etiamsi rationes tutelae heres reddiderit, quia sufficit mortis tempore ad causas appellationis reddendas obligatum fuisse.
” 监护人在处理被监护人的事务中提起上诉后若死亡,其继承人亦须陈述上诉理由,即使该继承人已经提交了监护账目,因为只要在死亡时他负有陈述上诉理由的义务就足够了。
sed diui Seuerus et Antoninus rescripserunt non cogendum tutorem post rationes redditas causas appellationum reddere.
但神圣的塞维鲁和安东尼努斯批复道,在提交账目后,不应强迫监护人陈述上诉理由。