[ULPIANUS libro secundo de appellationibus. ] §49.1.6.prNon tantum ei, qui ad supplicium ducitur, prouocare permittitur, uerum alii quoque nomine eius, non tantum si ille mandauerit, uerum quisquis alius prouocare uoluerit.
[乌尔比安《上诉书》第二卷] 不仅被带去受刑的人自己被允许提起上诉,而且其他任何人以他的名义也被允许,这不仅是在他作出了委托的情况下,而且是任何其他想要提起上诉的人都可以。
neque distinguitur, utrum necessarius eius sit nec ne: credo enim humanitatis ratione omnem prouocantem audiri debere.
并且不区分该人是否为他的亲属:因为我相信,出于人道的考虑,每一个提起上诉的人都应当被听取。
ergo et si ipse adquiescit sententiae: nec quaerimus, cuius intersit.
因此,即使他本人顺从判决,[他人也被允许提起上诉];我们也不去探究谁对此有利害关系。
quid ergo, si resistat qui damnatus est aduersus prouocationem, nec uelit admitti eius appellationem perire festinans? adhuc putem differendum supplicium.
那么,如果被判刑的人反对该上诉,并且急于求死,不希望他的上诉被受理,该怎么办? 对此,我仍然认为刑罚应当被延期执行。