[MACER libro primo de appellationibus. ] §49.1.4.prAb exsecutore sententiae appellare non licet.
[马塞尔《上诉书》第一卷] 不允许对判决的执行人提起上诉。
§49.1.4.1Sed ab eo, qui sententiam male interpretari dicitur, appellare licet, si tamen is interpretandi potestatem habuit, uelut praeses prouinciae aut procurator Caesaris: ita tamen, ut in causis appellationis reddendis hoc solum quaeratur, an iure interpretatum sit: idque etiam diuus Antoninus rescripsit.
但是,对于被指称错误解释判决的人,是允许提起上诉的,只要他拥有解释的权力,例如省督或皇帝的代理官:然而,在陈述上诉理由时,仅应审查是否作出了合法的解释。 这一点神君安敦尼也曾通过敕答予以确立。
§49.1.4.2Alio condemnato is cuius interest appellare potest.
在他人被判败诉时,有法律上利害关系的人可以提起上诉。
qualis est, qui per procuratorem expertus uictus est nec procurator suo nomine appellet.
例如,通过代理人参加诉讼并败诉,而该代理人未以自己的名义提起上诉的人。
§49.1.4.3Item si emptor de proprietate uictus est, eo cessante auctor eius appellare poterit: aut si auctor egerit et uictus sit, non est deneganda emptori appellandi facultas.
同样,如果买主就所有权争议败诉,而在他懈怠上诉时,其保证人可以提起上诉;或者,如果是保证人提起诉讼并败诉,则不应剥夺买主提起上诉的权利。
quid enim, si uenditor, qui appellare noluit, idoneus non est? quin etiam si auctor appellauerit, deinde in causae defensione suspectus uisus sit, perinde defensio causae emptori committenda est, atque si ipse appellasset.
因为,如果不想提起上诉的卖主资力不足,那该怎么办? 不仅如此,如果保证人提起了上诉,但在案件辩护中显得可疑,那么案件的辩护同样应当委托给买主,就像是他自己提起上诉一样。
§49.1.4.4Idque ita constitutum est in persona creditoris, cum debitor uictus appellasset nec ex fide causam defenderet.
这一规定在债权人身上也有类似确立,即在债务人败诉并提起上诉后,却未基于诚信原则进行案件辩护。
quae constitutio ita accipienda est, si interueniente creditore debitor de pignore uictus prouocauerit: nam absenti creditori nullum praeiudicium debitor facit, idque statutum est.
该规定应当如此理解:必须是在债权人参加诉讼的情况下,债务人就质物争议败诉并提起上诉;因为债务人不能对未到场的债权人造成任何不利影响,这也是已被明文规定的。
§49.1.4.5Si procurator, qui iudicio interfuit, uictus sit, an ipse quoque per procuratorem appellare possit, uideamus, quia constat procuratorem alium procuratorem facere non posse.
如果参与诉讼的代理人败诉,我们来探讨一下,他本人是否也可以通过代理人提起上诉,因为众所周知,代理人不能再指定另一代理人。
sed meminisse oportet, quod procurator lite contestata dominus litis efficitur: et ideo et per procuratorem appellare potest.
但是必须记住,在争点效确立后,代理人便成为了诉讼的主人;因此,他也能够通过代理人提起上诉。