[ULPIANUS libro primo de appellationibus. ] §49.1.3.prScio quaesitum, si quis non addiderit in libellis, contra quem aduersarium appellet, an praescriptioni subiciatur: et puto nihil oportere praescribi.
[乌尔比安《上诉书》第一卷] 我知道曾有这样的疑问:如果有人在诉状中未写明其针对哪位对手提起上诉,他是否会面临被驳回的抗辩;但我认为,不应有任何诉求被抗辩驳回。
§49.1.3.1Sed illud cecidit in quaestionem, si plures habuerit aduersarios et quorundam nomina libellis sint complexa, quorundam non, an aeque praescribi ei possit ab his, quorum nomina comprehensa non sunt, quasi aduersus ipsos adquieuerit sententiae.
但这成为了一个问题:如果他有多个对手,且其中一些人的名字包含在诉状中,而另一些人则没有,那么那些名字未被包含的人是否同样可以对他提出抗辩,仿佛他已经甘受了针对他们的判决。
et cum una causa sit, arbitror non esse praescribendum.
既然案件是同一的,我认为不应提出抗辩。
§49.1.3.2Certe si plures hi sunt, aduersus quos pronuntiatur, et quorundam nomina in libellis sint comprehensa, quorundam non, hi soli appellasse uidebuntur, quorum nomina libellis sunt comprehensa.
诚然,如果是针对多人宣告了判决,而其中一些人的名字被包含在诉状中,另一些人则没有,那么只有那些名字被包含在诉状中的人,才会被视为提起了上诉。
§49.1.3.3Quid ergo, si causam appellandi certam dixerit, an liceat ei discedere ab hac et aliam causam allegare? an uero quasi forma quadam obstrictus sit? puto tamen, cum semel prouocauerit, esse ei facultatem in agendo etiam aliam causam prouocationis reddere persequique prouocationem suam quibuscumque modis potuerit.
那么,如果他说明了特定的上诉理由,他是否被允许偏离此理由而主张另一理由? 抑或他仿佛受到某种程序形式的拘束? 然而我认为,一旦他提起上诉,他在诉讼过程中就有权提出上诉的另一理由,并以其所能采取的任何方式继续进行其上诉。